Heaven and Hell (Ager) n. 231

Previous Number Next Number See English 

231. Est Divinum Verum procedens a Domino, cui omnis potentia in caelis est, nam Dominus in caelo est Divinum Verum unitum Divino Bono (videatur n. 126-140); quantum angeli sunt receptiones ejus, tantum sunt potentiae. {1} Unusquisque etiam est suum verum et suum bonum, num, quia unusquisque talis est qualis ejus intellectus et voluntas et intellectus est veri, quia omne ejus est ex veris, et voluntas est boni, quia omne ejus est ex bonis; nam quicquid aliquis intelligit, hoc vocat verum, et quicquid vult, hoc vocat bonum; inde est quod unusquisque sit suum verum et suum bonum: {2} quantum itaque angelus est verum ex Divino ac bonum ex Divino, tantum est potentia, quia tantum est Dominus apud {3}illum: et quia nullus est in prorsus simili seu eodem bono et vero cum altero, nam in caelo sicut in mundo perpetua varietas est (n. 20), ideo unus angelus non in simili potentia est, in qua alter. In maxima potentia sunt, qui brachia in Maximo Homine seu caelo constituunt, ex causa quia illi qui ibi in veris sunt prae reliquis, et in vera illorum influit bonum ex universo caelo etiam potentia totius hominis se transfert in brachia, et totum corpus per illa exercet suas vires: inde est, quod per "brachia" et per "manus" in Verbo significetur potentia. {4} In caelo apparet quandoque brachium nudum inde, quod tanta potentia est, ut posset confringere omne obvium, etiam si foret saxum in terra; id quondam etiam mihi admotum erat, et percepi quod posset ossa mea minutim contundere. @1 Quod angeli dicantur "potentiae," et quod sint potentiae ex receptione Divini veri a Domino (n. 9639). Quod angeli sint recipientes Divini veri a Domino, et quod ideo in Verbo passim dicantur "dii" (n. 4295, 4402, 8192, 8301, 9398 [? 7873, 9160]).$ @2 Quod homo et angelus sit suum bonum et suum verum, ita suus amor et sua fides (n. 10298, 10367). Quod sit suus intellectus et sua voluntas, nam omne vitae inde est, vita boni est voluntatis et vita veri est intellectus (n. 10076, 10177, 10264, 10284).$ @3 illum pro "illam"$ @4 De correspondentia manuum, brachiorum et humerorum cum Maximo Homine seu caelo (n. 4931-4937). Quod per "brachia" et "manus" in Verbo significetur potentia (n 878, 3091, 4931 [? 4932], 4932 [? 4933], 6947, 10017 [? 10019]).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church