Heaven and Hell (Ager) n. 236

Previous Number Next Number See English 

236. Est omnibus una lingua in universo caelo; se omnes intelligunt e quacunque societate sunt, sive e vicina sive e dissita. Lingua ibi non discitur, sed est cuivis insita; fluit enim ex ipsa eorum affectione et cogitatione sonus loquelae correspondet eorum affectioni, et articulationes soni, quae sunt voces, correspondent ideis cogitationis quae ex affectione; et quia lingua illis correspondet, est quoque illa spiritualis, nam est affectio sonans et cogitatio loquens. Qui attendit, scire potest, quod omnis cogitatio sit ex affectione quae amoris, et quod ideae cogitationis sint variae formae, in quas affectio communis distributa est; nam cogitatio et idea prorsus nulla datur absque affectione; anima et vita illarum inde est. Ex hoc est, quod angeli ex sola loquela sciant qualis alter est, ex sono qualis affectio ejus est, et ex articulationibus soni seu vocibus qualis mens ejus: angeli sapientiores sciunt ex una serie loquelae, qualis affectio dominans est, nam illi ad eam praecipue attendunt. Quod affectiones variae cuivis sint, notum est; alia cum in laetitia est, alia cum in dolore, alia cum in clementia et misericordia, alia cum in sinceritate et veritate, alia cum in amore et charitate, alia cum in zelo aut in iracundia, alia cum in simulatione et dolo, alia cum in ambitu honoris et gloriae, et sic porro; sed affectio seu amor dominans est in omnibus illis: quapropter angeli sapientiores, quia hunc percipiunt, sciunt ex loquela omnem statum alterius. Quod ita sit, ex multa experientia mihi scire datum est. Audivi angelos detegentes alterius vitam solum ex illo audito dixerunt etiam, quod sciant omnia vitae alterius ex aliquibus ideis cogitationis ejus, quia sciunt inde amorem ejus regnantem cui omnia insunt in ordine; et quod liber vitae hominis non aliud sit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church