Heaven and Hell (Ager) n. 240

Previous Number Next Number See English 

240. Quia loquela angelorum immediate procedit ex affectione illorum, nam (ut supra, n. 236, dictum est,) ideae cogitationis sunt variae formae, in quas affectio communis distributa est, ideo possunt angeli intra minutum exprimere illa quae homo non potest intra semihorium, et quoque possunt per aliquot voces sistere quae scripta sunt pluribus paginis: hoc quoque testatum est mihi per plurem experientiam. {1} Ideae cogitationis angelorum, et voces loquelae illorum, ita unum faciunt, sicut causa efficiens et effectus; nam sistitur in vocibus in effectu quod in ideis cogitationis est in causa: inde est quod unaquaevis vox in se comprehendat tam multa. Apparent etiam singula cogitationis, et inde singula loquelae angelorum, cum sistuntur videri, sicut tenuis unda seu atmosphaera circumfluens, in qua sunt innumerabilia in suo ordine, quae ex sapientia illorum, et quae intrant alterius cogitationem et afficiunt. Ideae cogitationis cujusvis tam angeli quam hominis sistuntur videndae in luce caeli, quando Domino placet. {2} @1 Quod angeli exprimere possint per suam loquelam momento plura quam homo per semihorium per suam, et quod etiam talia quae in voces linguae humanae non cadunt (n. 1641-1643, 1645, 4609, 7089).$ @2 Quod in una idea cogitationis innumerabilia insint (n. 1008, 1869, 4946, 6613, 6615, 6617, 6618). Quod ideae cogitationis hominis aperiantur in altera vita, et ad vivum sistantur videndae, quales sunt (n. 1869, 3310, 5510). Quales apparent (n. 6201 [? 6200], 8885). Quod ideae angelorum intimi caeli appareant instar lucis flammeae (n. 6615). Quod ideae angelorum ultimi caeli appareant instar nubium tenuium candidarum (n. 6614). Idea visa angeli, e qua radiatio ad Dominum (n. 6620). Quod ideae cogitationis se extendant ample in societates angelorum circumcirca (n. 6598-6613).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church