Heaven and Hell (Ager) n. 292

Previous Number Next Number See English 

292. Apud unumquemvis hominem sunt spiritus boni et sunt spiritus mali per spiritus bonos fit homini conjunctio cum caelo, et per spiritus malos cum inferno. Spiritus illi sunt in mundo spirituum, qui est medius inter caelum et infernum, de quo mundo in specie agetur in sequentibus. Spiritus illi cum ad hominem veniunt, intrant in omnem ejus memoriam, et inde in omnem ejus cogitationem; spiritus mali in illa memoriae et cogitationis quae mala sunt spiritus autem boni in illa memoriae et cogitationis quae bona sunt. Spiritus prorsus non sciunt quod apud hominem sint; sed cum ibi sunt, credunt quod omnia quae memoriae et cogitationis hominis sunt, sua sint nec vident hominem, quia illa quae in mundo nostro solari sunt, non cadunt in visum corum. {1} Quam maxime cavetur a Domino, ne spiritus sciant quod apud hominem sint si enim scirent, loquerentur cum illo et tunc spiritus mali illum perderent; nam mali spiritus, quia conjuncti sunt cum inferno, nihil plus cupiunt, quam perdere hominem, non solum quoad animam, hoc est, quoad fidem et amorem, sed etiam quoad corpus. Aliter fit cum non loquuntur cum homine tunc nec sciunt quod ex illo sint quae cogitant, et quoque quae inter se loquuntur nam inter se loquuntur etiam ex homine, sed credunt quod sua sint; et quisque sua aestimat et amat: ita spiritus tenentur ad amandum et aestimandum hominem, tametsi id non sciunt. Quod talis conjunctio spirituum cum homine sit, ex plurium annorum continua experientia tam notum mihi factum est, ut nihil notius. @1 Quod apud unumquemvis hominem sint angeli et spiritus, et quod per illos homini communicatio sit cum mundo spirituali (n. 697, 2796, 2886, 2887. 4047, 4048, 5846-5866, 5976-5993). Quod homo absque spiritibus apud se non vivere possit (n. 5993). Quod homo non appareat spiritibus, sicut nec spiritus homini n. 5885 [? 5862]). Quod spiritus nihil possint videre quod in mundo nostro solari apud hominem, solum apud illum cum quo loquuntur (n. 1880).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church