Heaven and Hell (Ager) n. 334

Previous Number Next Number See English 

334. Quomodo infantes in caelo educantur, etiam paucis dicetur. A sua educatrice discunt loqui. Loquela eorum prima est modo sonus affectionis, qui per gradus distinctior fit, sicut ideae cogitationis intrant nam ideae cogitationis ex affectionibus sistunt omnem loquelam angelicam (de qua re videatur in suo articulo, n. 234-245). In illorum affectiones, quae omnes procedunt ab innocentia, insinuantur primum talia quae ante oculos apparent, et delectabilia sunt; quae quia ex origine spirituali sunt, in illa influunt simul quae caeli sunt, per quae aperiuntur interiora eorum; et sic indies perficiuntur. Post aetatem hanc primam exactam, transferuntur in aliud caelum, ubi instruuntur a magistris: et sic porro.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church