Heaven and Hell (Ager) n. 370

Previous Number Next Number See English 

370. Dictum mihi est ab angelis, quod quantum duo conjuges in tali conjunctione sunt, tantum in amore conjugiali sint, et simul tantum in intelligentia, sapientia et felicitate, ex causa quia Divinum Verum ac Divinum Bonum, ex quibus omnis intelligentia, sapientia et felicitas, principaliter influit in amorem conjugialem proinde quod amor conjugialis sit ipsum planum influxus Divini, quia simul est conjugium veri et boni nam sicut est conjunctio intellectus et voluntatis, ita quoque est conjunctio veri et boni, quoniam intellectus recipit Divinum Verum, formatur etiam ex veris, et voluntas recipit Divinum Bonum, et quoque formatur ex bonis quod enim vult homo hoc ei bonum est, et quod intelligit hoc ei verum est; inde est, quod idem sit, si"e dicas conjunctionem intellectus et voluntatis, sive dicas conjunctionem veri et boni. Conjunctio veri et boni facit angelum, et quoque ejus intelligentiam, sapientiam, et felicitatem talis enim est angelus, sicut bonum apud illum conjunctum est vero ac verum bono seu quod idem, talis est angelus sicut apud illum amor conjunctus est fidei, ac fides conjuncta amori.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church