Heaven and Hell (Ager) n. 378

Previous Number Next Number See English 

378. Amor conjugialis nec datur inter binos qui ex diversa religione sunt, quoniam verum unius non concordat cum bono alterius, ac duo dissimilia et discordantia non unam mentem ex duabus facere possunt, quapropter origo amoris illorum non aliquid ex spirituali trahit; si cohabitant et concordant, est solum ex causis naturalibus.{1} Ex hac causa in caelis sociantur conjugia cum illis qui intra societatem sunt, quia in simili bono et vero sunt, non autem cum illis qui extra societatem. Quod omnes qui ibi intra societatem sunt, in simili bono et vero sint, ac differant ab illis qui extra, videatur supra (n. 41, seq.). Hoc quoque repraesentatum est apud gentem Israeliticam, per quod conjugia inirentur intra tribus, et in specie intra familias, et non extra illas. @1 Quod conjugia inter illos qui e diversa religione sunt, sint illicita, ob non conjunctionem similis boni et veri in interioribus (n. 8998).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church