Heaven and Hell (Ager) n. 401

Previous Number Next Number See English 

401. Homo qui in amore sui et mundi est, quamdiu in corpore vivit, sentit jucundum ex illis, et quoque in singulis voluptatibus quae sunt ex illis: homo autem qui in amore in Deum et in amore erga proximum est, quamdiu in corpore vivit, non sentit manifeste jucundum ex illis, et ex affectionibus bonis quae sunt ex illis, sed modo beatum paene imperceptibile, quia reconditum est in interioribus ejus, et obvelatum ab exterioribus quae sunt corporis, et per curas mundi hebetatum: at mutantur prorsus status post mortem; jucunda amoris sui et mundi vertuntur tunc in dolorifica ac dira, quia in talia quae vocantur ignis infernalis, et per vices in spurca et sordida immundis illorum voluptatibus correspondentia, quae tunc illis, quod mirum, jucunda sunt. Sed jucundum obscurum, ac beatum paene imperceptibile, quod fuerat apud illos in mundo, qui in amore in Deum et in amore erga proximum fuerunt, vertitur tunc in jucundum caeli, quod omnibus modis perceptibile et sensibile fit; id enim beatum, quod reconditum latuit in interioribus cum vixerunt in mundo, revelatur tunc ac emittitur in manifestum sensum, quia in spiritu tunc sunt, et id jucundum eorum spiritus fuit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church