Heaven and Hell (Ager) n. 422

Previous Number Next Number See English 

422. Mundum spirituum est locus medius inter caelum et infernum, et quoque est status hominis post mortem medius: quod sit locus medius, patuit mihi ex eo, quod inferna sint infra, et caeli supra et quod sit status medius, ex eo, quod homo, quamdiu ibi est, nondum in caelo est, nec in inferno. Status caeli apud hominem est conjunctio boni et veri apud illum, et status inferni est conjunctio mali et falsi apud illum. Quando apud hominem spiritum conjunctum est bonum vero, tunc venit in caelum, quia ut dictum est, conjunctio illa est caelum apud illum: quando autem apud hominem spiritum conjunctum est malum falso, tunc venit in infernum, quia conjunctio illa est infernum apud illum. Haec conjunctio fit in mundo spirituum, quoniam tunc homo in statu medio est. Simile est, si dicas conjunctionem intellectus et voluntatis, aut si dicas conjunctionem veri et boni.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church