Heaven and Hell (Ager) n. 480

Previous Number Next Number See English 

480. [(ii)] Quod homo post mortem maneat in aeternum qualis est quoad quam voluntatem aut amorem regnantem, etiam per plurem experientiam confirmatum est. Datum est loqui cum aliquibus qui ante duo millia annorum vixerunt, quorum vita in historicis descripta est, et inde nota: illi comperti sunt, quod sibi adhuc similes essent, et prorsus tales sicut descripti sunt, ita quoad amorem, ex quo et secundum quem vita eorum. Fuerunt alii qui ante septendecim saecula vixerunt, et quoque ex historicis noti et fuerunt qui ante quatuor saecula, et qui ante tria, et sic porro, cum quibus etiam loqui datum est: et compertum, quod similis affectio adhuc regnaret apud illos; absque differentia alia, quam quod jucunda amoris eorum versa fuerint in talia quae correspondent. Dictum est ab angelis, quod vita amoris regnantis nusquam in aeternum apud ullum mutetur, quoniam unusquisque est suus amor; quare illum mutare apud spiritum, est eum privare sua vita seu exstinguere. Causam etiam dixerunt quod nempe homo post mortem non amplius per instructionem reformari queat, sicut in mundo, quia ultimum plenum, quod consistit ex cognitionibus et affectionibus naturalibus, tunc quiescit, et non potest aperiri, quia non est spirituale (videatur supra, n. 464); et quod super illo plano interiora, quae mentis seu animi sunt, requiescant sicut domus super suo fundamento; et quod inde sit quod homo in aeternum maneat, sicut ejus vita amoris fuerat in mundo. Angeli mirantur valde, quod homo non sciat, quod quisque talis sit qualis ejus amor regnans, et quod multi credant quod salvari possint ex immediata misericordia, et ex sola fide, qualescunque quoad vitam sunt; et quod non sciant quod Divina misericordia sit mediata, et quod sit duci a Domino tam in mundo quam postea in aeternum et quod ducantur ex misericordia qui non vivunt in malo nec sciant, quod fides sit affectio veri procedens ex amore caelesti qui a Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church