Heaven and Hell (Ager) n. 508

Previous Number Next Number See English 

508. Quales sunt mali in hoc statu, non paucis describi potest, nam quisque tunc insanit secundum suas cupiditates, et hae sunt variae quapropter velim modo aliqua specifica adducere, ex quibus concludi potest ad reliqua. Illi, qui se amaverunt super omnia, ac in officiis et functionibus spectaverunt honorem sui, ac usus praestiterunt non propter usus, ac illis delectati sunt, sed propter famam, ut digniores aliis per illos aestimarentur, et sic delectati fama sui honoris, illi cum in secundo hoc statu sunt, prae reliquis stupidi sunt; nam quantum aliquis se amat, tantum removetur a caelo, et quantum a caelo tantum a sapientia. [2] Qui autem in amore sui, et simul astuti fuerunt, et se per artes evexerunt ad honores, illi se consociant cum pessimis, et addiscunt artes magicas, quae sunt abusus ordinis Divini, per quas lacessunt ac infestant omnes qui se non honorant, nectunt insidias, fovent odia, flagrant vindictis, et cupiunt saevire in omnes qui se non submittunt, et in omnia illa tantum ruunt quantum illis maligna turba favet, et tandem animo versant quomodo ascendant caelum, ut destruant illud, vel ut colantur ibi pro diis in tantum vesania illorum effertur. [3] Illi qui tales fuerunt ex religione Pontificia, reliquis insaniores sunt; animo enim gerunt, quod sub potestate illorum sint caelum et infernum, et quod remittere possint ex lubitu peccata; illi vindicant sibi omne Divinum, et se Christum vocant; persuasio eorum, quod ita sit, talis est, ut, ubi influit, perturbet animos, ac inducat tenebras usque ad dolorem paene sibi similes sunt in utroque statu, sed in secundo sunt absque rationalitate. At de insaniis illorum, ac de sorte illorum post hunc statum, in specie aliqua dicentur in opusculo De Ultimo Judicio et Babylonia destructa. [4] Qui creationem attribuerunt naturae, et inde negaverunt corde, tametsi non ore, Divinum, proinde omnia ecclesiae et caeli, illi consociant se cum similibus in hoc statu, et vocant quemcunque Deum, qui praepollet astutia, colunt etiam {1}eum honore Divino. Vidi tales in conventu adorantes magum, et consultantes de natura, et se fatue gerentes, sicut forent bestiae sub forma humana; inter illos etiam erant qui in mundo in dignitate constituti fuerunt, et quidam qui in mundo crediti docti et sapientes. Alii aliter. [5] Ex his paucis concludi potest, quales sunt quorum interiora quae mentis clausa sunt versus caelum, ut sunt apud omnes qui non receperunt aliquem influxum e caelo per agnitionem Divini, ac per vitam fidei. Quisque judicare potest ex se, qualis foret, si talis, si agere ei liceret absque timore legis et vitae, et absque vinculis externis, quae sunt timores, ne laedatur quoad famam, ac ne privetur honore, lucro, et voluptatibus inde. [6] Sed usque coercetur insania illorum a Domino, ne ruat ultra limites usus, nam ab unoquovis tali usque fit usus. Boni spiritus in illis vident quid malum, et quale id, et qualis homo si non ducitur a Domino: usus etiam est, quod per illos colligantur mali similes, ac separentur a bonis tum quod vera et bona, quae mali in externis praetulerunt ac mentiti sunt, illis auferantur, ac in mala suae vitae et in falsa mali inferantur, et sic praeparentur ad infernum: [7] nam non prius aliquis in infernum venit, quam cum in malo suo ac in falsis mali est; quoniam non licet alicui ibi divisam mentem habere, nempe aliud cogitare et loqui et aliud velle quisque malus ibi falsum ibi ex malo cogitabit, et ex falso mali loquetur, utrumque ex voluntate, ita ex suo proprio amore, et ejus jucundo et volupi, quemadmodum in mundo, cum in suo spiritu, hoc est, quemadmodum in se dum ex interiore affectione, cogitavit. Causa est, quia voluntas est ipse homo, et non cogitatio nisi quantum a voluntate trahit, ac voluntas est ipsa natura seu indoles hominis; quare in voluntatem suam remitti est in suam naturam seu indolem, et quoque in suam vitam, nam homo per vitam induit naturam; et homo post mortem manet, qualem sibi {2}naturam comparavit per vitam in mundo, quae apud malos non amplius potest per viam cogitationis seu intellectus veri emendari et mutari. @1 "eum:"--sic ed. prin. A Doctore Tafel legebatur "cum."$ @2 naturam pro "naturam sibi"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church