Heaven and Hell (Ager) n. 529

Previous Number Next Number See English 

529. Si vita hominis per intuitionem rationalem spectatur, et exploratur, comperitur quod sit triplex, nempe vita spiritualis, vita moralis, ac vita civilis, et quod illae vitae sint distinctae: nam sunt homines qui vivunt vitam civilem, et non tamen moralem et spiritualem; et sunt qui vivunt moralem et usque non spiritualem; et sunt qui vivunt tam vitam civilem, quam moralem, et simul spiritualem; hi sunt qui vitam caeli agunt, illi autem qui vitam mundi separatam a vita caeli. Ex his primum constare potest, quod vita spiritualis non sit separata a vita naturali seu a vita mundi, sed quod illa sit conjuncta cum hac sicut anima cum suo corpore, et si separaretur quod foret sicut habitatio in domo cui non fundamentum, ut supra dictum est. Vita enim moralis et civilis est activum vitae spiritualis; nam vitae spiritualis est velle bene, et vitae moralis et civilis est agere bene si hoc separatur ab illo, consistit vita spiritualis solum in cogitatione et loquela, ac recedit voluntas, quia ei non fulcrum; et tamen voluntas est ipsum spirituale hominis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church