Heaven and Hell (Ager) n. 537

Previous Number Next Number See English 

537. Sed hic primum aliquid de aequilibrio dicetur. Notum est, quod cum duo contra se mutuo agunt, et cum unus tantum reagit ac resistit quantum alter agit et impellit, utrique nulla vis sit, quia similis potentia utrinque est, et quod tunc uterque possit a tertio agi ad lubitum; nam quando nulla vis duobus est ex aequali oppositione, vis tertii agit omne, et tam facile sicut nulla oppositio foret. Tale aequilibrium est inter infernum et caelum; ast non est aequilibrium sicut inter duo qui pugnant corpore, quorum unius vis aequivalet vi alterius sed est aequilibrium spirituale, nempe falsi contra verum, et mali contra bonum; ex inferno continue spirat falsum ex malo, et ex caelo continue verum ex bono. [3] Hoc aequilibrium spirituale est, quod facit ut homo sit in libero cogitandi et volendi: nam quicquid homo cogitat et vult, se refert vel ad malum et inde falsum, vel ad bonum et inde verum; proinde cum in illo aequilibrio est, in libero est vel admittendi aut recipiendi malum et inde falsum ex inferno, vel admittendi aut recipiendi bonum et inde verum ex caelo. In hoc aequilibrio tenetur unusquisque homo ex Domino, quia regit utrumque tam caelum quam infernum. Cur autem homo per aequilibrium in hoc libero tenetur, et non ex Divina potentia ei aufertur malum et falsum, ac infertur bonum et verum, in sequentibus in suo articulo dicetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church