Heaven and Hell (Ager) n. 560

Previous Number Next Number See English 

560. Siste tibi aliquam societatem ex talibus, quorum omnes se solum amant, et non alios nisi quantum secum unum faciunt, et videbis quod amor illorum non alius sit quam sicut amor praedonum inter se; qui quantum conjunctim agunt, se osculantur et amicos vocant; at quantum non conjunctim agunt, et quantum dominatum eorum rejiciunt, irruunt et trucidant. Si explorantur interiora, seu animi eorum, apparebit quod pleni sint hostili odio, unus contra alterum, et quod ad omne justum et sincerum corde rideant, et quoque ad Divinum, quod sicut nihili rejiciunt. Hoc constare adhuc melius potest ex societatibus eorum in infernis, de quibus infra.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church