Heaven and Hell (Ager) n. 586

Previous Number Next Number See English 

586. Datum etiam est inspicere in inferna, ac videre qualia sunt intus nam cum Domino beneplacet, potest spiritus et angelus, qui supra est, visu penetrare in ima, ac lustrare qualia sunt, non obstantibus operturis: ita quoque mihi datum est in illa introspicere. Quaedam inferna apparuerunt ad aspectum sicut cavernae et antra in rupibus tendentia introrsum, ac inde quoque in profundum oblique vel diametraliter. Quaedam inferna apparuerunt ad aspectum similia lustris et speluncis, quales sunt feris in silvis. Quaedam similia lacunatis cavernis et cryptis quales sunt in fodinis, cum antris versus inferiora. Pleraque inferna sunt triplicata superiora intus apparent caliginosa, quia ibi in falsis mali sunt, inferiora autem apparent ignita, quia ibi in ipsis malis sunt caligo enim correspondet falsis mali, ac ignis ipsis malis nam in profundioribus infernis sunt qui interius ex malo egerunt, in minus profundis autem sunt qui exterius, quod est ex falsis mali. In quibusdam infernis apparent sicut rudera domuum ac urbium post incendia, in quibus infernales spiritus habitant, et se recondunt. In mitioribus infernis apparent sicut rudes casae, alicubi contiguae in speciem urbis, cum vicis et plateis intus in domibus ibi sunt spiritus infernales, ubi continuae rixae, inimicitiae, verberationes, et dilaniationes; in plateis et vicis sunt latrocinia et praedationes. In quibusdam infernis sunt mera lupanaria, quae tetra visu sunt, impleta omnis generis sordibus et excrementis. Sunt etiam silvae opacae, in quibus infernales spiritus sicut ferae vagantur ac ibi quoque sunt antra subterranea, in quae fugiunt qui insectantur ab aliis. Sunt quoque deserta, ubi nihil nisi quam sterile et arenosum, et alicubi scabrae rupes in quibus cavernae, alicubi etiam casae in deserta haec loca ejiciuntur ex infernis qui extrema passi sunt, maxime illi qui in mundo moliendis et machinandis artibus et dolis astutiores reliquis fuerunt; ultimum eorum est talis vita.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church