Heaven and Hell (Ager) n. 82

Previous Number Next Number See English 

82. Quia talis perceptio de Divino est in caelis, ideo insitum est cuivis homini, qui aliquem influxum e caelo recipit, de Deo sub Humana specie cogitare hoc fecerunt antiqui hoc etiam faciunt hodierni, tam extra quam intra ecclesiam simplices Ipsum cogitatione vident sicut Antiquum in candore. Sed insitum hoc exstinxerunt omnes illi, qui removerunt influxum e caelo per propriam intelligentiam, et per vitam mali: qui per propriam intelligentiam exstinxerunt, illi Deum invisibilem {1}volunt qui autem per vitam mali, nullum Deum: illi et hi non sciunt quod tale insitum detur, quia non apud illos, cum tamen hoc ipsum Divinum caeleste est, quod primario influit e caelo apud hominem, quia homo natus est ad caelum, et in caelum nemo venit absque idea Divini. @1 "volunt:"--sic editio princeps. Forte legeris colunt.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church