Conjugial Love (Acton) n. 3

Previous Number Next Number See English 

3. Post Consultationem Prima Cohors, quae e Septentrione erat, dixit, quod Gaudium Coeleste, et Felicitas aeterna, sint unum cum ipsa vita Coeli; "quare unusquisque, qui intrat Coelum, quoad vitam intrat in festivitates ejus, non aliter quam qui intrat in nuptias, intrat in harum festivitates; estne Coelum coram visu nostro supra nos, ita in loco, ac ibi et non alibi sunt faustitates supra faustitates, ac voluptates supra voluptates; in has infertur homo quoad omnem perceptionem mentis, et quoad omnem sensationem corporis, ex plenitudine gaudiorum loci istius, cum in Coelum: quare felicitas coelestis, quae etiam est aeterna, non aliud est quam intromissio Coelum, ac intromissio ex Divina Gratia." [2] His dictis, Altera Cohors ex Septentrione ex sua sapientia expromsit hoc augurium; "Gaudium Coeleste et Felicitas aeterna non aliud sunt, quam laetissima Consortia cum Angelis, et suavissimae Confabulationes cum illis, ex quibus facies continue expansae tenentur in laetitiis, et ora totius consortii in risibus amaenitatis ex blandiloquiis et facetiis; quid gaudia coelestia quam talium variationes in aeternum." [3] Tertia Cohors, quae erat Prima ex sapientibus e Plaga occidentali, ex suarum affectionum cogitationibus edidit hoc: "quid Gaudium Coeleste et Felicitas aeterna aliud, quam Epulationes cum Abrahamo, Isaco, et Jacobo, super quorum Mensis erunt Edulia delicata et opipara, ac Vina generosa et nobilia, et post epulas Ludi ac Choreae virginum et juvenum saltantium ad modos symphoniarum et tibiarum, interjectis cantibus odarum suavissimis; et demum ad vesperam erunt Spectacula ex personatis; et post haec iterum Epulae, et sic quovis die in aeternum." [4] His edictis, Quarta Cohors, quae erat Secunda e plaga occidentali, enuntiavit suam sententiam, dicens, "nos fovimus plures ideas de Gaudio Coelesti, et de Felicitate aeterna, et exploravimus varia Gaudia et contulimus illa inter se, et conclusimus quod Gaudia Coelestia sint Gaudia Paradisiaca; quid aliud Coelum quam Paradisus, cujus extensio est ab Oriente in Occidentem, et a Meridie in Septentrionem, et in illo arbores fructuum et flores delitiarum, in quarum medio est magnifica Arbor vitae, circum quam sedebunt beati, vescentes fructibus saporis delicati, ac ornati sertis florum odoris suavissimi; et quod haec aspirante perpetuo vere indies cum infinita varietate enascantur et renascantur; et quod ex horum ortu et flore perpetuo, et simul extemperie jugiter verna, animi continue renovati non possint aliter quam Gaudia indies nova attrahere et respirare, et inde in florentem aetatem, et per hanc in primitivum statum, in quem Adamus et ejus uxor creati sunt, reduci, et sic in Paradisum illorum, e terra translatum in Coelum, remitti." [5] Quinta Cohors, quae erat Prima ex ingeniosis e Plaga meridionali, effata est hoc; "Gaudia coelestia et Felicitas aeterna non aliud sunt, quam supereminentia Dominia, et opulentissimae Gazae, et inde super-regia magnificentia ac super-illustris splendor: quod Gaudia Coeli, et horum fruitio continua, quae est aeterna felicitas, illa sint, perspeximus ex illis in Mundo priori, qui potiti sunt illis; et insuper ex eo, quod felices in Coelo regnaturi sint cum Domino, ac futuri reges et principes, quia sunt filii Ipsius, Qui est Rex regum et Dominus dominorum, et quod sessuri sint super thronis, et quod Angeli illis ministraturi sint: magnificentiam Coeli perspeximus ex hoc, quod Nova Hierosolyma, per quam describitur gloria Coeli, habitura sit Portas, quarum unaquaevis erit una Margarita, et Plateas ex puro auro, et Murum fundatum super lapidibus pretiosis; consequenter quod cuivis in Coelum recepto sit sua Aula ex auro et pretiositatibus splendens, ac Dominium ordine ab uno in alterum successurum: et quia novimus, quod talibus innata sint gaudia, ac insita felicitas, et quod sint sponsiones Dei irrefragabiles, non potuimus aliunde statum felicissimum vitae coelestis deducere." [6] Post hanc, Sexta Cohors, quae erat Secunda e Plaga meridionali, extulit vocem, et dixit, "Gaudium Coeli et ejus Aeterna felicitas, non aliud est, quam perpetua Glorificatio Dei, Festum perennans in aeternum, ac beatissimus Cultus cum cantibus et jubilis; et sic constans elevatio cordis ad Deum, cum plena fiducia acceptationis precum et laudum propter Divinam munificentiam beatitudinis illorum." Aliqui ex hac Cohorte adjecerunt, quod Glorificatio illa futura sit cum magnificis luminaribus, cumque suffitibus{1} fragrantissimis, et cum processionibus pompae, Pontifice maximo praeeunte cum Buccina magna, sequentibus illum Primatibus et Clavigeris, magnis et parvis, et post hos Viris cum palmis, et Mulieribus cum aureis simulachris in manibus. @1. Prima editio: suffilibus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church