Conjugial Love (Rogers) n. 157

Previous Number Next Number See English 

157. I. Quod{1} a Creatione insita sit utrique Sexui facultas et inclinatio, ut possint et velint conjungi sicut in unum. Quod foemina a viro desumpta sit, mox supra ex Libro Creationis ostensum est: quod inde sit utrique sexui facultas et inclinatio ad conjungendum se in unum, inde sequitur; id enim quod ab aliquo desumptum est, trahit et retinet ex proprio ejus, quod facit suum; quod quia homogeneum est, spirat reunitionem, et cum reunitum est, est sicut in se cum in illo, et vicissim. Quod facultas conjunctionis unius sexus cum altero sit, seu quod possint uniri, hoc nullum movet scrupulum; nec quin sit inclinatio ad conjungendum se; utrumque enim autopsica experientia docet. @1. Prima editio: quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church