Conjugial Love (Rogers) n. 176

Previous Number Next Number See English 

176. XVII. Quod Officia illa secundum mutuum auxilium etiam conjungant duos in unum; et simul faciant unam domum. Quod Mariti officia aliqua ratione se conjungant cum officiis uxoris, et quod officia Uxoris se adjungant officiis mariti, et quod conjunctiones et adjunctiones illae sint mutuum auxilium, et secundum illud, inter nota in Mundo sunt; at Primaria quae confoederant, consociant, et in unum congregant animas et vitas duorum conjugum, est communis cura educandi liberos; circa quam Officia mariti et Officia uxoris se distinguunt{1} et simul conjungunt; se distinguunt,{2} quia cura lactationis et educationis infantum utriusque sexus, et quoque instructionis puellarum usque ad aetatem illarum dum addicantur et associantur viris, est proprii officii uxoris; at cura instructionis puerorum, post pueritiam ad ephebatum, et post illum usque dum suae potestatis fiunt, est proprii officii mariti; conjungunt autem se per consilia, et sustentationes, et per plura alia auxilia mutua. Quod Officia illa tam conjuncta quam distincta, seu tam communia quam propria, colligent animos conjugum in unum, et quod Amor storge vocatus id efficiat, notum est: quod Officia illa in sua distinctione et conjunctione spectata, faciant unam Domum, etiam notum est. @1. Prima editio: distingvunt$ @2. Prima editio: distingvunt,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church