Conjugial Love (Rogers) n. 213

Previous Number Next Number See English 

213. III: Quod apud illos, qui in Amore vere conjugiali sunt, crescat faustitas cohabitationis; sed quod haec apud illos, qui non in Amore conjugiali sunt, decrescat. Quod faustitas cohabitationis crescat apud illos, qui in amore vere conjugiali sunt, est quia se mutuo amant omni sensu; uxor non videt amabilius quam virum, ac vir vicissim; imo nec audiunt, olfaciunt, et tangunt amabilius; inde illis faustitas cohabitationis in domo, cubiculo, et toro. Quod ita sit, potestis vos mariti vos confirmare, ex primis delitiis conjugii, quae in pleno suo sunt, quia tunc uxor sola ex omni sexu amatur. Quod contrarium sit illis, qui non in aliquo amore conjugiali sunt, notum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church