Conjugial Love (Rogers) n. 352

Previous Number Next Number See English 

352. XVI: Sed quod nulli ex his et illis consociari possint cum Angelis in Christianis Coelis. Causa est, quia in Coelis Christianis est Lux coelestis, quae est Divina Veritas, et est Calor coelestis qui est Divinus Amor; et illa duo detegunt, qualia sunt vera et bona, tum qualia sunt mala et falsa; inde est, quod inter Coelos Christianos et inter Coelos Mahumedanos omnis communicatio sublata sit; similiter inter gentilium Coelos; si communicatio foret, non salvari potuissent alii, quam qui in luce coelesti et simul in calore coelesti a Domino essent; imo nec hi salvarentur, si conjunctio Coelorum foret; ex conjunctione enim omnes Coeli labefactarentur in tantum, ut Angeli non potuissent subsistere; e Mahumedanis enim incastum et lascivum influeret in Christianum Coelum, quod ibi non sufferri posset; et a Christianis influeret castum et purum in Mahumedanum Coelum, quod nec ibi sufferri posset; et tunc ex communicatione et inde conjunctione, Angeli Christiani fierent naturales et sic adulteri, vel si manerent spirituales, circum se continue sentirent lascivum, quod omne beatum vitae illorum interciperet; parile quid fieret cum Coelo Mahumedano, spiritualia enim Coeli Christiani continue ambirent et torquerent illos, ac omne jucundum vitae illorum auferrent, ac insuper insinuarent, quod polygamia esset peccatum, et sic jugi increparentur. Haec causa est, quod omnes Coeli sint prorsus distincti, ut non detur inter illos conjunctio, quam per influxum lucis et caloris a Domino e Sole, in cujus medio est; et hic influxus quemlibet illustrat et vivificat secundum receptionem, et receptio est secundum religionem; haec communicatio datur, sed non Coelorum inter se.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church