Conjugial Love (Rogers) n. 401

Previous Number Next Number See English 

401. Similis progressio a fine per causam in effectum, est quoque Sphaerae procreandi et tutandi procreata; finis ibi est Voluntas seu Amor procreandi; causa media per quam, et in quam finis se infert, est Amor conjugialis; series progressiva causarum efficientium, est amatio, conceptio, gestatio embryonis seu foetus procreandi, ac effectus est ipse foetus procreatus: at tametsi finis, causa et effectus, progrediuntur successive ut tria, usque tamen in amore procreandi, ac intus in singulis causis, et in ipso effectu, unum faciunt; sunt modo causae efficientes, quae per tempora, quia in natura, progrediuntur, permanente jugiter eodem fine, seu voluntate, et amore; nam fines in natura progrediuntur per tempora absque tempore, sed non possunt prodire et prodere se antequam effectus seu usus existit et fit subjectum; antea non potuit amor ille amare nisi progressionem, non autem se firmare et figere. [2] Quod periodi talium progressionum sint, et per illas creationis conservatio in statu praeviso et proviso, notum est. Series autem amoris infantum a maximo ad minimum ejus, ita ad terminum in quo subsistit aut desinit, est retrograda, quoniam est secundum decrescentiam innocentiae{1} in subjecto, et quoque propter periodos. @1. Prima editio: innnocentiae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church