Conjugial Love (Rogers) n. 404

Previous Number Next Number See English 

404. XV. Quod Amor conjugialis cum amore infantum apud parentes conjungatur per causas spirituales et inde naturales. Causae spirituales sunt, ut multiplicetur Genus humanum, et ex hoc amplificetur Coelum angelicum, et sic nascantur qui fient Angeli, inservientes Domino ad faciendum usus in Coelo, et per consociationem cum hominibus etiam in terris; unicuique enim homini a Domino associati sunt Angeli, cum quibus est talis conjunctio, ut si auferrentur, momento occumberet homo. Causae naturales conjunctionis duorum illorum amorum sunt, ut nascantur qui in societatibus humanis ferant usus, ac ut illis incorporentur ut membra. Quod hae naturales et illae spirituales causae amoris infantum et amoris conjugialis sint, etiam ipsi conjuges cogitant et quandoque declarant, dicendo, quod tot angelis quot prognatis locupletaverint Coelum, et quod Societatem tot ministris quot liberis insigniverint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church