528. His adjicietur hoc; dicitur in Ecclesia, quod nemo possit implere legem, et eo minus, quoniam qui praevaricatur contra unum praeceptum Decalogi, praevaricatur contra omnia; verum haec loquutionis formula non est qualis sonat; nam hoc ita intelligendum est, quod qui ex proposito aut confirmato agit contra unum praeceptum, ille agat contra reliqua, quoniam ex proposito aut ex confirmato agere, est prorsus negare quod peccatum sit, et qui negat peccatum, ille nihili facit si contra praecepta reliqua agit: quis non scit, quod qui adulter est, non ideo sit homicida, fur, et falsus testis, nec velit esse; at qui adulter ex proposito et confirmato est, hic nihili facit omnia quae religionis, ita nec homicidia, furta et falsa testimonia, et quod ab his non abstineat quia peccata sunt, sed quia timet legem et famam: quod adulteri ex proposito et ex confirmato nihili pendant sancta Ecclesiae et religionis, videatur supra n. 490 ad 493, et in binis Memorabilibus n. 500. et 521. 522;{1} simile est, si quis ex proposito aut confirmato contra unum aliud praeceptum Decalogi agit, quod etiam contra reliqua agat, quia non aliquid reputat peccatum. @1. Prima editio: 522.$