Conjugial Love (Rogers) n. 53

Previous Number Next Number See English 

53. VIII: Quod ita fiat illis qui veniunt in Coelum, aliter vero illis qui in Infernum. Quod post mortem detur viro uxor conveniens, et uxori maritus similiter, et quod hi fruantur consortiis jucundis et beatis, verum absque prolificatione alia quam spirituali, intelligendum est de illis qui recipiuntur in Coelum et fiunt Angeli; causa est, quia hi spirituales sunt, et conjugia in se sunt spiritualia, et inde sancta: at vero illi qui in Infernum veniunt, sunt omnes naturales, et conjugia mere naturalia non sunt conjugia, sed conjunctiones, quae trahunt ex libidine incasta: quales hae conjunctiones sunt, in sequentibus, ubi agitur de Casto et Incasto, et porro ubi de Amore scortatorio, dicetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church