Conjugial Love (Rogers) n. 533

Previous Number Next Number See English 

533. Angeli ex his auditis valde gavisi sunt, sed percipiebant tristitiam in me, et sciscitabant unde tibi tristitia, dixi,{1} quod Arcana illa hodie a Domino revelata, tametsi excellentia et dignitate excedunt cognitiones hactenus evulgatas, usque in terris reputentur sicut non alicujus pretii: hoc mirati sunt Angeli, et petierunt a Domino, ut liceret illis despicere in Mundum, et despexerunt, et ecce merae tenebrae ibi; et dictum illis est, ut scriberentur Arcana illa super Charta, et Charta demitteretur in terras, et viderent portentum; et factum est ita, et ecce Charta, cui Arcana illa inscripta erant, demissa est e Coelo, et in progressu dum adhuc erat in Mundo spirituali, lucebat sicut stella, at dum illapsa est in Mundum naturalem, lux disparata, et ad gradum sicut decidit, obtenebrata est: et dum ab Angelis immissa est in Caetus ubi docti et eruditi ex quibusdam Clericis et Laicis, auditum est murmur a multis, in quo erant hae voces, "quid hoc; num aliquid; quid refert si illa scimus vel non scimus; nonne sunt foetus cerebri;" et apparebat sicut aliqui sumerent chartam, ac plicarent, volverent et revolverent illam digitis, ut obliterarent Scripturam; ac apparebat sicut aliqui illam discerperent, et aliqui sicut vellent proculcare illam pedibus; sed a Domino arcebantur ab illo facinore, et mandatum est Angelis ut retraherent illam et custodirent; et quia Angeli tristes facti sunt, et cogitaverunt quousque hoc, dictum est, Usque ad tempus et tempora et dimidium temporis, Apoc. XII.14. @1. Prima editio: dixi;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church