Interaction SB (Hartley) n. 16

Previous Number Next Number See English 

16. XIV. Quod tres Gradus sint in Mundo spirituali, et tres Gradus in Mundo naturali hactenus ignoti, secundum quos fit omnis influxus. Per investigationem causarum ab effectibus invenitur, quod duplicis generis Gradus sint, unum in quo sunt Priora et Posteriora, alterum in quo sunt Majora et Minora: Gradus qui distinguunt Priora et Posteriora, vocandi sunt Gradus Altitudinis, tum etiam Discreti; Gradus autem, per quos Majora et Minora inter se distinguuntur, vocandi sunt Gradus Latitudinis, et quoque Continui; Gradus altitudinis seu discreti sunt sicut Generationes et Compositiones unius ab altero; ut pro exemplo, alicujus Nervi a fibris, et cujusvis fibrae a fibrillis; aut alicujus Ligni, Lapidis, aut Metalli a partibus, et cujusvis partis a particulis: Gradus autem latitudinis seu continui sunt sicut Incrementa et Decrementa ejusdem Gradus altitudinis quoad latum, longum, altum et profundum, sicut voluminum aquae, aut aeris, aut aetheris, majorum et minorum, ac sicut massarum ligni, lapidis, aut metalli grandium et non grandium. Omnia et singula in Mundis, Spirituali et Naturali, a creatione in duplicis hujus Generis Gradibus sunt; totum Regnum Animale in hoc Mundo in illis Gradibus in communi et in particulari est; totum Regnum Vegetabile, et totum Regnum Minerale pariter; ut et Expansum Atmosphaericum a Sole usque ad Tellurem. Sunt ideo tres Atmosphaerae secundum Gradus altitudinis discretim distinctae tam in Mundo spirituali, quam in Mundo naturali, quia utrobivis est Sol; sed Atmosphaerae Mundi spiritualis, ex origine sua trahunt, quod sint substantiales, et Atmosphaerae Mundi naturalis ex origine sua trahunt, quod sint materiales; et quia Atmosphaerae secundum illos Gradus ex Originibus suis descendunt, et illae sunt Lucis et Caloris continentia et sicut vehicula promoventia, Sequitur quod tres Gradus sint lucis et caloris; et quia Lux in Spirituali Mundo in essentia sua est sapientia, et Calor ibi in essentia sua est amor, ut supra in suo Articulo demonstratum est, sequitur etiam, quod tres Gradus Sapientiae et tres Gradus amoris sint, proinde tres Gradus vitae; graduantur enim per illa quae transeunt. Inde est, quod tres Caeli angelici sint, Supremum quod etiam vocatur Tertium, ubi sunt Angeli supremi gradus; Medium, quod etiam vocatur Secundum, ubi sunt Angeli medii gradus, ac Ultimum, quod etiam vocatur Primum, ubi sunt Angeli ultimi gradus; Caeli illi etiam distincti sunt secundum Gradus sapientiae et amoris; illi qui in Ultimo Caelo sunt, in amore sciendi vera et bona sunt, illi qui in Medio caelo, in amore intelligendi illa sunt, et qui in Supremo caelo in amore sapiendi sunt, hoc est, vivendi secundum illa quae sciunt et intelligunt. Quoniam Caeli angelici distincti sunt in tres Gradus, ideo etiam Mens humana distincta est in tres Gradus, quia illa est imago Caeli, h. e., Caelum in minima forma; inde est, quod homo possit fieri Angelus unius ex tribus illis Caelis, et hoc fit secundum receptionem sapientiae et amoris a Domino; Angelus Caeli ultimi si modo recipit amorem sciendi vera et bona, Angelus Medii Caeli si recipit amorem intelligendi illa, et Angelus Supremi Caeli, si recipit amorem sapiendi, hoc est, vivendi secundum illa: quod Mens humana distincta sit in Tres regiones secundum Caelos, videatur in Memorabili inserto Operi de Amore Conjugiali, n: 270. Ex his patet, quod omnis Influxus spiritualis ad hominem et in hominem a Domino descendat per tres illos gradus, et quod ab homine recipiatur secundum gradum sapientiae et amoris, in quo est. Cognitio horum Graduum est hodie maximae utilitatis, quoniam multi, quia non sciunt illos, subsistunt et haerent in ultimo gradu, in quo sunt Sensus illorum corporis, et ex ignorantia, quae est caligo intellectus, non possunt elevari in lucem spiritualem, quae supra illos est; inde Naturalismus sicut ex sua sponte invadit, ut primum satagunt rimari et scrutari aliquid de Anima et Mente humana et ejus rationalitate, et plus si de Caelo et de Vita post mortem; inde fiunt comparative sicut illi qui in foris stant cum tubis opticis in manibus spectantes ad Caelum, ac vana vaticinia edunt; et quoque sicut illi, qui de omni objecto viso, et de omni re audita garriunt et quoque ratiocinantur, praeter quod aliquid rationale ex intellectu insit; sed hi sunt sicut laniones, qui credunt se peritos anatomiae, quia lustrarunt viscera boum et ovium extrinsecus et non intrinsecus. Veritas usque est, quod ex influxu luminis naturalis non illustrati per influxum lucis spiritualis cogitare, non sit aliud quam somniare, et ex illa cogitatione loqui, sit hariolari. Sed de Gradibus his plura videantur in Opere de Divino Amore et Divina Sapientia, Amstelodami An: 1763 edito, n: 173 ad 281.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church