Interaction SB (Hartley) n. 4

Previous Number Next Number See English 

4. II. Quod Mundus Spiritualis exstiterit et subsistat ex Suo Sole, et quod Mundus naturalis ex suo. Quod sit alius Sol Mundi Spiritualis, et alius Mundi naturalis, est quia Mundi illi prorsus distincti sunt, ac Mundus trahit suam originem ex Sole; non enim potest Mundus, in quo omnia spiritualia sunt, oriri ex Sole, ex quo omnia naturalia sunt, nam sic foret Influxus physicus, qui tamen est contra ordinem. Quod Mundus exstiterit ex Sole, et non vicissim, constat ex effectu causae, quod Mundus in omnibus et singulis ejus subsistat per Solem, ac subsistentia demonstrat existentiam, quare dicitur quod subsistentia sit perpetua existentia; ex quo patet, quod si removeretur Sol, caderet Mundus ejus in Chaos, et hoc in nihilum. Quod in Mundo spirituali sit alius Sol quam in Mundo naturali, possum testari, quia illum vidi; apparet igneus sicut noster Sol, paene simili magnitudine, distat ab Angelis sicut noster Sol ab hominibus; at non oritur nec occidit, sed stat immotus in media altitudine inter zenith et horizontem, inde est Angelis perpetua lux, et perpetuum ver. Homo rationis, qui non aliquid novit de Sole Mundi Spiritualis, facile delirat in sua idea de Creatione Universi, quam, cum profunde volvit, non aliter percipit, quam quod sit ex natura, et quia origo naturae est Sol, quam quod sit ex Sole ejus ut Creatore. Insuper non potest aliquis percipere Influxum spiritualem, nisi etiam sciat originem ejus, omnis enim Influxus est ex Sole, Influxus Spiritualis ex suo, et Influxus naturalis ex suo; Internus visus hominis, qui est Mentis ejus, influxum recipit ex Sole spirituali, Externus autem Visus, qui est corporis, influxum recipit ex Sole naturali, et in Operatione se conjungunt, similiter ut Anima cum Corpore. Ex his patet, in quam caecitatem, caliginem, et fatuitatem incidere possunt illi qui nihil sciunt de Mundo Spirituali, et ejus Sole; in Caecitatem, quia Mens ex solo visu oculi pendens, in ratiociniis fit similis vespertilioni, qui vage et modo ad appensa lintea noctu volat: in Caliginem, quia visus mentis, dum in illum ab interiori influit visus oculi, orbatur omni spirituali lumine, et fit similis noctuae: in Fatuitatem, quia nihilominus homo cogitat, sed ex naturalibus de spiritualibus, et non vicissim, ita amenter, stulte, et fatue.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church