1389. Animae quae in alteram vitam venerunt, miratae sunt quod talis communicatio cogitationum alterius daretur, quodque ilico scirent, non solum quali animo sit alter sed etiam quali fide; at illis dictum quod spiritus multo excellentiores facultates accipiat cum separatus est a corpore; in vita corporis influunt objecta sensuum, tum phantasiae ab illis quae inhaerent inde memoriae, praeter solicitudines de futuris, cupiditates varias excitatas ab externis, curas pro victu, vestitu, habitatione, liberis, et plura, de quibus nihil cogitant in altera vita; quare illis ut remoris et impedimentis cum corporeis quae crassae sensationis sunt, remotis, non possunt non in perfectiore statu esse; eaedem facultates remanent sed multo perfectiores, lucidiores, et liberiores; imprimis apud illos qui in charitate et fide in Dominum vixerunt inque innocentia, quorum facultates elevantur in immensum supra illas quas habuerunt in corpore, usque tandem ad angelicas tertii caeli.