2525. Quod `in rectitudine cordis mei' significet quod ita cogitatum ex innocentia et simplici bono, constare potest (o)a significatione `rectitudinis,' tum `cordis': rectitudo in lingua originali exprimitur per vocem quae significat etiam integritatem et perfectionem, tum quoque simplicitatem; `cor' autem significat amorem et charitatem, quae sunt boni, ut notum est; inde est quod `ex rectitudine cordis' sit ex innocentia et simplici bono.