Arcana Coelestia (Potts) n. 3819

Previous Number Next Number See English 

3819. `Nomen majoris Leah': quod significet affectionem veri externi cum quali, `et nomen minoris Rachel' quod significet affectionem veri interni cum quali, constat ex repraesentatione `Leae' quod sit affectio veri externi; et `Rachelis' quod sit affectio veri interni; de quibus n. 3793; et ex significatione `nominis' quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006; `major' dicitur Leah quia verum externum prius {1}discitur, et `minor' Rachel quia verum internum deinceps, seu quod idem, homo prius afficitur externis veris, et deinceps internis; sunt enim externa vera plana internorum, nam sunt communia in quae singularia insinuantur; homo absque idea communi rei nihil singulare comprehendit; inde est quod in Verbi sensu litterali communia vera sint, in sensu autem interno singularia;

illa sunt quae vocantur externa, haec autem interna; et quia vera absque affectione non sunt vera quia nullius vitae, ideo cum vera externa et interna dicuntur, intelliguntur affectiones illorum. @1 dicitur I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church