Arcana Coelestia (Potts) n. 4730

Previous Number Next Number See English 

4730. `Et videbimus quid erunt somnia ejus': quod significet quod praedicationes de Ipso sic falsae et viderentur, constat ex significatione `somniorum' quod sint praedicationes, de qua n. 4682, quae quia in oculis eorum ut falsa apparuerunt {1}, n. 4726, 4729, hic per `somnia' significantur praedicationes de Divino Vero, (o)imprimis quod Humanum Domini (t)Divinum sit, quae falsae secundum eorum opinionem; quod etiam ut falsa illis viderentur, significatur per quod dixerint `videbimus quid erunt'; quod praedicationes de Divino Humano Domini apparuerint et appareant illis qui in sola fide sunt, ut falsa, constare potest ex illis quae mox supra n. 4729 ad fin. dicta sunt, nam quae confirmantur ex vita cupiditatum, non aliter apparent. [2] Quod confirmentur falsa ex vita cupiditatum, est quoque inde quia non sciunt quid caelum, et quid infernum, tum quid amor erga proximum, (c)ac quid amor sui et mundi; si illa scirent, immo si modo scire vellent, prorsus aliter cogitarent; quis hodie aliud novit quam quod amor erga proximum sit dare pauperibus quae habet, et opitulari cuicumque ex suis opibus, et ei benefacere quocumque modo, absque distinctione sive bonus sive malus sit {2}; et quia sic privaretur suis facultatibus, ac ipse pauper et miser fieret, ideo rejicit doctrinale de charitate, et amplectitur doctrinale de fide; et dein confirmat se contra charitatem pluribus, nempe cogitando quod natus sit in peccatis, et inde quod nihil boni {3} ex se queat facere, et si faciat charitatis seu pietatis opera, quod non possit quin meritum ponat in illis; et cum ita cogitat ab una parte et ex vita cupiditatum ab {4} altera, tunc se confert ad partes eorum qui solam fidem salvare dicunt; in qua cum est, tunc adhuc magis se confirmat, usque ut credat quod opera charitatis non necessaria sint ad salutem; quibus exclusis in hoc novum incidit quod quia homo talis est, a Domino provisum sit medium salutis quod vocatur fides {5}; (m)et tandem in id quod salvetur, si ex confidentia seu (o)fiducia dicat, etiam in ultima mortis hora, quod Deus misereatur ejus per intuitionem in Filium quod pro illo passus sit, nihil expendendo quae Dominus apud Johannem i vers. 12, 13 dixerat, et mille locis alibi:(n) inde nunc est quod sola fides pro essentiali in Ecclesiis agnita fuerit; at {6} quod non ubivis simili modo, est quia antistites per solam fidem nihil lucrari possunt {7}, sed per praedicationem operum. [3] Sed {8} si iidem novissent quid charitas erga proximum esset, nusquam in id falsum doctrinae lapsi fuissent; fundamentale {9} ejus est, rite et juste agere in quacumque re quae alicujus {10} debiti seu muneris est; sicut pro exemplo: qui judex est, si secundum leges punit maleficum, et hoc ex zelo, tunc est in charitate erga proximum, nam vult emendationem ejus, ita ejus bonum, et quoque vult societati et patriae bene, ne ei ab illo amplius male fiat, ita amare potest illum si emendatur, sicut pater filium quem castigat, et sic amat societatem {11} et patriam, quae ei in communi (t)est proximus: similiter se habet in omnibus reliquis: sed de his plenius, ex Divina Domini Misericordia, alibi {12} agetur. @1 apparuerint$ @2 sit sive malus$ @3 bonum$ @4 ex I$ @5 i et quod aliter nemo mortalium salvari potuisset$ @6 et$ @7 possint$ @8 At$ @9 i enim$ @10 ejus$ @11 societates I$ @12 see n. 8121$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church