Arcana Coelestia (Potts) n. 5066

Previous Number Next Number See English 

5066. Quod illi a dextris responderint `Domine, quando Te vidimus esurientem et aluimus Te, aut sitientem et potavimus, quando Te vidimus peregrinum et collegimus, aut nudum et amicivimus, quando Te vidimus aegrotum, aut in carcere et venimus ad Te' significat si Ipsum Dominum vidissent, quod unusquisque fecisset officia illa, at non ex amore erga Ipsum sed ex timore quia futurus judex universi, nec propter Ipsum sed propter se, ita non ex interiore seu corde sed ab exteriore et in gestu; se habet hoc sicut qui regem videt cujus gratiam mereri vult ut magnus aut dives fiat, erga quem se ideo submisse gerit; similiter se habet cum illis qui in sancto cultu externo sunt, in quo quasi vident Dominum, ac Ipsi se submittunt, credentes sic quod accepturi vitam aeternam, et tamen nullam charitatem habent, nec alicui bonum quam propter se, ita solum sibi, faciunt; sunt hi similes illis qui regem suum in externa forma multa veneratione ambiunt, et tamen irrident mandata ejus quia ipsum corde vilipendunt; haec et similia sunt quae significantur per quod illi a dextris ita responderint; et quia similia in externa forma etiam faciunt mali, idcirco illi a sinistris paene similiter responderunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church