5147. `Ab omni cibo Pharaonis': quod significet plenum bono caelesti pro nutriendo naturali, constat ex significatione `cibi' quod sit bonum caeleste, de qua sequitur; et ex repraesentatione `Pharaonis' quod sit interius naturale, de qua n. 5080, 5095, et quoque naturale in communi, nam interius {1} et exterius naturale unum faciunt cum correspondent; et quia cibus est pro nutritione, significatur per `ab omni cibo Pharaonis' plenum bono caelesti pro nutriendo naturali. Dicitur quod in canistro supremo ille cibus esset, et per id significatur quod voluntarii intimum bono caelesti plenum esset; influit enim bonum a Domino per intimum hominis, et inde per gradus sicut scalae ad exteriora; intimum enim in perfectissimo statu est respective, quapropter illud immediate recipere potest bonum a Domino, non ita inferiora; si inferiora reciperent bonum a Domino immediate, vel obscurarent illud, vel perverterent, nam imperfectiora sunt respective. [2] Quod influxum boni caelestis a Domino et ejus receptionem attinet, sciendum quod voluntarium hominis recipiat bonum, et intellectuale ejus recipiat verum, et quod intellectuale nequaquam recipere verum possit ut ei approprietur, nisi simul voluntarium recipiat bonum, ita quoque vicissim; unum enim influit sic in alterum, et disponit alterum ad recipiendum; intellectualia comparari possunt formis quae continue variantur, et voluntaria harmoniis resultantibus ex variatione, consequenter vera possunt comparari variationibus et bona jucundis inde; et quia cum veris et bonis eminenter ita quoque se habet, constare potest quod unum dari absque altero nequeat, tum quod [non] produci unum nisi per alterum possit. [3] Quod cibus significet bonum caeleste, est quia angelorum cibi non aliud sunt quam bona amoris et charitatis, ex (c)iis non modo vivificantur sed etiam recreantur; bona illa actu seu exercitia imprimis sunt illis recreationi, sunt enim desideria eorum; quod desideria quae actu obtinentur, recreationi et vitae sint, notum est. Quod talia cedant nutritioni spiritui hominis, quando cibi materiales nutritioni ejus corpori, etiam constare potest ex eo quod cibi absque jucundis parum conducant, sed cum jucundis nutriant; jucunda sunt quae aperiunt meatus seu ductus qui recipiunt et devehunt in sanguinem, injucunda autem claudunt; jucunda illa apud angelos sunt bona amoris et charitatis, quae quod sint cibi spirituales, qui correspondent cibis terrestribus, inde concludi potest; sicut `cibi' sunt bona, ita `potus' sunt vera. In Verbo multis in locis nominantur cibi; [4] qui sensum internum non novit, non aliter scire potest quam quod ibi cibi vulgares intelligantur, sed sunt ibi spirituales; ut apud Jeremiam,
Omnis populus gementes, quaerentes panem, dederunt desiderabilia sua pro cibo, ad recreandum animam, Thren. i 11:
apud Esaiam,
Omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, et comedite, et ite, emite sine argento et sine pretio vinum et lac, lv 1:
apud Joelem,
Propinquus dies Jehovae, et sicut devastatio a fulminatore veniet; nonne coram oculis nostris cibus excisus est? e domo Dei nostri laetitia et gaudium? putrefacta sunt grana sub glebis suis, devastata sunt horrea, destructa sunt granaria, quia exaruit frumentum, i 15-17:
apud Davidem,
Horrea {2} nostra plena, depromentia de cibo ad cibum, greges nostri milleni, et decies milleni in plateis nostris,... non clamor in vicis nostris; beatus populus cui sic, Ps. cxliv 13-15:
apud eundem,
Omnia {3} Te exspectant, ut des cibum eorum tempore suo, das illis colligunt, aperis manum Tuam, saturantur bono, Ps. civ 27, 28;
[5] in his locis cibus caelestis et spiritualis in sensu interno intelligitur, cum in sensu litterae cibus materialis; inde patet quomodo sibi correspondent interiora et exteriora Verbi, seu quae inibi sunt spiritus et quae sunt litterae, ut {4} quod dum homo intelligit illa secundum sensum litterae, angeli apud illum intelligant eadem secundum sensum {5} spiritualem; ita Verbum conscriptum est ut non modo generi humano sed etiam caelo inserviat, quapropter omnes voces ibi sunt significativae rerum caelestium, et omnes res repraesentativae earum, et hoc usque ad minimam iotam. [6] Quod `cibus' in sensu spirituali sit bonum, etiam Dominus manifeste docet, apud Johannem,
Operamini cibum, non qui perit, sed cibum qui manet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit, vi 27:
apud eundem,
Caro Mea est vere cibus, et sanguis Meus est vere potus, vi 55;
`caro' est Divinum Bonum, n. 3813, et `sanguis' est Divinum Verum, n. 4735 et apud eundem,
Jesus dixit discipulis, Ego cibum habeo quem edam, quem vos nescitis; dicebant discipuli ad se invicem, Num quis attulit Ipsi quod comederet? Dixit illis Jesus, Cibus Meus est ut faciam voluntatem Ipsius Qui misit Me, et perficiam Ipsius opus, iv 32-34;
`facere voluntatem Patris, et perficere Ipsius opus' est Divinum Bonum actu seu exercitio, quod in genuino sensu est `cibus', ut supra dictum.
@1 interius enim$ @2 A transposes this and following reference$ @3 See note p. 715$ @4 et$ @5 A d internum, i spiritualem$