Arcana Coelestia (Potts) n. 5171

Previous Number Next Number See English 

5171. Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine, hic de Correspondentia Viscerum interiorum cum illo

Ad quas provincias pertinent societates angelicae, sciri potest in altera vita ex situ (e)illarum respective ad humanum corpus, tum quoque et operatione et influxu (e)illarum, nam influunt et operantur in id organum et in id membrum in quo sunt;

at influxus et operatio (e)illarum non percipi potes ab aliis quam qui in altera vita sunt, et non ab homine nisi apud quem aperta sunt interiora eo usque, et ne quidem ei, nisi a Domino detur reflexio sensitiva cui adjuncta sit perceptio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church