Arcana Coelestia (Potts) n. 5393

Previous Number Next Number See English 

5393. Notum est quod intestinum colon se late extendat, ita quoque qui in provincia illa {1}; se extendunt antrorsum sinistrum versus in linea curva, pergendo ad infernum; in inferno illo sunt qui nulla misericordia praediti fuerunt, et absque conscientia genus humanum perdere voluerunt, nempe interficere et spoliare absque respectu et delectu sive resistant sive non resistant, sive viri sint sive feminae; tali feroci animo est {2} multa pars militum et eorum praefectorum, qui non in pugnis sed post pugnas cum ferocitate contra victos et inermes grassantur, et cum furore occidunt et spoliant; cum angelis de talibus locutus sum, quales sunt homines sibi relicti, et cum absque lege et {3} ex libero permittitur illis agere, quod multo feriores sint feris pessimis quae non ita ad internecionem speciei suae ruunt, modo quod se defendant, et se satient illis quae ad victum illis dicata sunt, at cum satiati non talia faciunt; aliter homo, qui ex crudelitate et feritate; angeli horruerunt quod genus humanum tale sit; [2] tunc primum gaudent ex corde, et superbiunt animo, cum strata agmina et rivos sanguinis vident per totum campum, absque gaudio quod patria liberata sit, modo quod illi audiant magni et heroes; et tamen se Christianos vocant, et usque credunt se venturos in caelum ubi tamen non nisi quam pax, misericordia, charitas; tales in inferno coli et recti sunt. At vero illi quibus aliquid humani inerat, apparent {4} versus sinistrum antrorsum in linea curva, intra quendam parietem; at usque illis multum amoris sui inest; in quibus respectus inest pro bono, hoc repraesentatur quandoque per stellulas paene igneas, non candidas. Apparuit mihi paries quasi gypseus cum sculpturis, prope ad sinistram ulnam, qui paries extensior factus et simul altior, colore superius vergente ad caeruleum; dictum quod repraesentativum esset quorundam ex illo genere qui meliores fuerunt.

@1 i sunt$ @2 sunt$ @3 aut$ @4 i ut supra dictum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church