5475. `Et non auscultavistis': quod significet non receptionem, constat ex significatione audire seu `auscultare' quod sit oboedire, de qua n. 2542, 3869, 4652-4660, 5017; et quia est oboedire, etiam est {1}recipere, ut supra n. 5471, qui enim oboedit quae fides dictat, is recipit; hic non {1}receptio, quia dicitur non `auscultavistis'. @1 recipi$