5571. Qui crediderunt quod natura esset omne, et in hoc se confirmarunt, et quoque inde vitam securam egerunt, non agnoscentes aliquam vitam post mortem, ita nec infernum nec caelum, tales quia pure naturales, cum apparent in luce caeli, {1}non illis apparet aliqua facies sed loco ejus barbatum, capillare, intonsum; nam, ut supra dictum, facies repraesentat spiritualia et caelestia interius apud hominem, capillitium autem naturalia. @1 i tunc$