5763. `Cum quo invenitur, erit {1}servus meus': quod significet quod apud quem id, is in perpetuum absque proprio libero erit, constat ex significatione `servi' quod sit absque proprio libero esse, ut supra n. 5760. Cum hoc ita se habet: scyphus argenti Josephi, positus jussu Josephi apud Benjaminem, significat verum interius, n. 5736, 5747; qui in vero interiore est, is novit quod omne verum et bonum sit a Domino, et quoque quod omne liberum ex proprio seu ex ipso homine, sit infernale; homo enim cum ex proprio libero aliquid facit et cogitat, non nisi quam malum facit et cogitat, inde est servus diaboli, ex inferno enim {2}omne malum influit; jucundum etiam in illo libero sentit, quia convenit malo in quo est et in quod natus est; quapropter proprium illud liberum exuendum est et pro illo induendum liberum caeleste, quod est velle bonum et inde facere bonum, (c)ac desiderare verum et inde cogitare verum; hoc liberum cum accipit, tunc est servus Domini, et tunc est in ipso libero, non autem in servo in quo prius quod apparuit ut liberum; hoc nunc est esse in perpetuum absque proprio libero; (x)quid liberum et unde, videatur n.{3} 2870-2893; et quod ipsum liberum sit duci a Domino, n. 2890. @1 See p. 293, ftnote 1$ @2 tal(ia?) influunt$ @3 i 892, 905$