Arcana Coelestia (Potts) n. 6119

Previous Number Next Number See English 

6119. `Et cur moriemur juxta te, quia deficit argentum?': quod significet quod alioquin ob defectum veri mors spiritualis, constat e significatione `mori' quod sit mors spiritualis, de qua sequitur; et ex significatione `deficere argentum' quod sit defectus veri; quod `argentum' sit scientificum verum et aptabile, videatur n. 6112. Cum hoc quod mors spiritualis sit cum defectus veri est, ita se habet: vita spiritualis consistit in exercitiis secundum vera, consequenter in usibus; nam qui in vita spirituali sunt, appetunt et desiderant vera ob finem vitae, hoc est, ut vivant secundum illa, ita ob finem usuum; quantum itaque haurire possunt vera secundum quae usus fient, tantum in vita spirituali sunt, quia tantum in luce intelligentiae et sapientiae; cum itaque deficiunt vera, quod fit cum status umbrae venit, qui per `vesperam' in Verbo significatur, n. 6110, tunc laborat vita spiritualis, obveniunt enim talia quae sunt umbrae, hoc est, quae sunt mortis spiritualis; nam non tunc tenentur in luce ut prius, sed remittuntur quoad partem aliquam in suum proprium, inde obvenit ex umbra imago mortis spiritualis, hoc est, damnationis.

[2] Quod per `mortem' significetur mors spiritualis seu damnatio, a perpluribus locis in Verbo constat, ex quibus solum haec licet afferre: apud Esaiam, Judicabit in justitia pauperes, et corripiet cum rectitudine miseros terrae: contra percutiet terram virga oris Sui, et spiritu labiorum Suorum mori faciet impium, xi 4;

ibi de Domino; `virga oris' et `spiritus labiorum' pro Divino Vero ex quo judicium; `mori' pro damnari: apud eundem, Absorbebit mortem in aeternum, et absterget Dominus Jehovih lacrimam desuper omnibus faciebus, xxv 8:

apud eundem, Mortui non vivent, Rephaim non resurgent, eo quod visitasti, exstinxisti eos, xxvi 14:

apud eundem, Vivent mortui tui, cadaver meum, resurgent, xxvi 19:

apud eundem, Dixistis, Excidimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus visionem:... abolebitur foedus vestrum cum morte, et visio vestra cum inferno non (x)consistet, xxviii 15, 18:

[3] apud Jeremiam, Exspectatis lucem, sed ponet illam in umbram mortis, ponet in caliginem, xiii 16:

apud Ezechielem, Profanastis Me apud populum Meum pro pugillis hordeorum, et pro frustis panis; ad occidendum animas quae non mori debent, et ad vivificandum animas quae non vivere debent, xiii 19, 22:

apud Hosheam, E manu inferni redimam eos, e morte liberabo eos: ero pestes tuae, mors, ero exitium tuum, inferne, xiii 14:

apud Davidem, Extollis me e portis mortis, Ps. ix 14 [A.L. 13]:

apud eundem, Illumina oculos meos, ne forte dormiam mortem, Ps. xiii (x)14 [A.V. 3]:

apud eundem, Circumdederunt me funes mortis,... et funes inferni, Ps. xviii 5, 6 [A.V. 4, 5]:

apud eundem, Sicut pecus in inferno ponentur, mors pascet eos, Ps. xlix 15 [A.V. 14]:

apud Johannem, Habeo claves inferni et mortis, Apoc. i 18:

apud eundem, Qui vicerit, non damnum patietur in morte altera, Apoc. ii 11:

[4] apud eundem, Novi opera tua, quod nomen habeas quod vivas, sed mortuus es: esto vigilans, et stabili reliqua quae moribunda sunt, Apoc.iii 1, 2:

apud Matthaeum, Populus sedens in tenebris vidit lumen magnum; et sedentibus in regione et umbra mortis lux exorta illis est, iv 16:

apud Johannem, Qui Verbum Meum audit, et credit Ei Qui misit Me, habebit vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transcendit a morte ad vitam, 24:

apud eundem, Ego abeo et (x)quaeretis Me, sed in peccato vestro moriemini;... dixi vobis quod morituri sitis in peccatis vestris: nisi enim credideritis quod Ego sim, moriemini in peccatis vestris:... si quis verbum Meum servaverit, mortem non videbit in aeternum, (x)viii 21, 24, 51, 52. Quia `mors' significabat damnationem, idcirco illis qui ab Ecclesia repraesentativa erant, vetitum fuit ne tangerent mortuos, et si tangerent quod immundi essent ac mundarentur, Ezech. xliv 25, Lev. xv 31, xxi 2, 3, xxii (x)8, Num. vi 6-12, 11 ad finem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church