6193. Quia spiritus ita possident omnia quae cogitationis et voluntatis hominis sunt, et angeli quae adhuc interiora sunt, et sic homo illis conjunctissimus est, idcirco homo non aliter appercipere et sentire potest quam quod ipse sit qui cogitat et vult; se enim ita habet cum communicationibus in altera vita; in societate ubi similes, quisque credit esse suum quod est alterius; quapropter boni cum in societatem caelestem veniunt, ilico in omnem intelligentiam et sapientiam illius societatis intrant usque adeo ut non aliter sciant quam quod illa in se sint; ita quoque se habet cum homine et cum spiritu apud illum. Quae a spiritibus ab inferno influunt, sunt mala et falsa, at quae ab angelis e caelo, sunt bona et vera; ita per influxus sibi oppositos tenetur homo in medio, ita in libero. [2]Quae influunt ab angelis, quia per interiora magis, non ita ad sensum externum apparent sicut quae a malis spiritibus. Angeli etiam sunt tales ut nequaquam audire velint quod influxus boni et veri sint a se, sed quod sint a Domino; indignantur si cogitatur aliter, nam illi sunt in perceptione manifesta quod ita sit, et nihil plus amant quam quod non a se velint et cogitent sed a Domino; at vicissim mali spiritus irascuntur si illis dicitur quod non cogitent et velint ex se, quia hoc est contra jucundum amorum illorum; et magis cum dicitur quod vita non sit in illis sed quod influat; hoc cum illis per vivam experientiam ostenditur, quod saepe factum est, tunc quidem fatentur quod ita sit; nam loqui contra experientiam non possunt, at usque post aliquam moram negant, nec tunc volunt ut id amplius confirmetur ab experientia.