Arcana Coelestia (Potts) n. 6198

Previous Number Next Number See English 

6198. Fuerunt spiritus apud me qui putaverunt quod ipsi essent qui viverent et non mihi aliunde vita quam ab illis, sic ut illi essent ego; sed cum illis dictum est quod spiritus separati essent, et quod etiam ego essem spiritus quoad interiora, hoc non potuerunt credere; ut scirent, separati sunt et sic ostensum quod spiritus per se essent; sed usque non volebant credere, instabant pertinaciter; aberant per tempus, et cum redibant, in simili persuasione fuerunt. Inde quoque constare potest quod spiritus non aliter sciant quam quod sua sint quae apud hominem. Sed tales qui ita pertinaciter credunt, non admittuntur facile ad homines quia aegre possunt separari; simile quidem inditum est ceteris spiritibus ob causam ut inserviant homini, sed cum differentia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church