6396. `Dan': quod significet illos qui in vero et nondum in bono, constat a repraesentatione `Danis' quod sit bonum vitae, de qua n. (x)3921, 3923, hic autem illi qui in aliquo bono vitae sunt ex vero, sed nondum ex bono; cum homine enim qui regeneratur a Domino, ita se habet: ille primum est in vero, et non in aliquo bono vitae ex vero, dein est in bono vitae ex vero, sed nondum ex bono, postea cum regeneratus est, in bono vitae est ex bono, et tunc verum ex bono appercipit et apud se multiplicat; hi sunt gradus regenerationis; per `Danem' {1} intelliguntur illi qui in bono vitae sunt ex vero, sed nondum ex bono; bonum apud illos latet in vero alte adhuc reconditum, et dat illis affectionem veri, et agit illo ad vivendum secundum verum; qui tales sunt, in regno Domini sunt, {2}at quia nomen bono agunt bonum sed ex vero, hoc est, non ex novo aliquo voluntario sed ex intellectuali, {3}ac ita non ex amore sed ex oboedientia quia ita mandatum est, idcirco inter illos in regno Domini sunt qui in primo seu ultimo caelo; hi sunt qui per `Danem' repraesentantur, nam in `hoc prophetico' Israelis in sensu interno per duodecim filios ejus describuntur in genere quoad quale {4}omnes qui in regno Domini sunt. [2] Quod illi qui (t)per `Danem' significantur, sint in {5}ultimo caelo seu in ultimo regni Domini, quia in vero et nondum in bono, repraesentatum est per quod `sors pro Dane ultimo ceciderit, cum distribueretur terra Canaan in hereditatem inter tribus', Jos. xix 40-48; et quod illis tunc obtigerit hereditas in extremitate terrae illius, Jud. xviii; sors enim coram Jehovah jacta est, Jos. xviii 6, quapropter obtigit cuique secundum repraesentationem ejus; {6}quod `terra Canaan' repraesentaret regnum Domini, videatur n. 1607, 3038, 3481, 3705, 3686, 4447, 4454; ac {7}inde omnes termini ibi {8}erant repraesentativi, n. 1607, 1866, 4116; {9}ita ultima illius terrae repraesentabant ultima in regno Domini, n. 4240; `quapropter' Dan repraesentabat illos qui in ultimis ibi; nam verum antequam conjunctum est cum bono, in ultimo est; si autem verum prorsus separatum est a bono, tunc non est in aliquo termino regni Domini sed est extra illud; [3] quod Danis hereditas esset ultimum terrae Canaanis, constat ex eo, cum tota extensio terrae illius describeretur, quod diceretur, `a Beershebah usque ad Danem', 2 Sam. iii 10, xvii 11, xxiv 15, 1 Reg. (x)v 5 [A. V. iv 25]; {10} per `Beershebam' ibi significatur intimum terrae, ex causa quia ibi Abraham et Jishak habitarunt, hoc antequam Hierosolyma et Zion intima terrae facta sunt. [4] Qui in vero sunt et nondum in bono, quales sunt, etiam repraesentatum est per `Danitas qui explorarent terram ubi habitarent, Jud. xviii; quod `e domo Michae abduxerint Levitam, et abstulerint ephodum, teraphim, sculptile {11}', per quae {12}significatur cultus illorum qui in vero sunt et nondum in bono; externa enim adorant et interna non curant; interna {13} nemo appercipit nisi qui in bono est; quod id per `Danitas' ibi repraesentatum sit, constare potest ex eo quod omnia historica Verbi, tam quae in Libris Mosis quam quae in Libris Joshuae, Judicum, Samuelis et Regum, sint repraesentativa caelestium et spiritualium regni Domini; ita quoque hoc historicum in Libro Judicum de Danitis. Quod porro illos concernit qui in vero sunt et nondum in bono, illi quales sunt, in nunc sequentibus de Dane in sensu interno describuntur. @1 i itaque$ @2 sed$ @3 ita non ex affectione amoris$ @4 omnes after describuntur$ @5 ultimis$ @6 et$ @7 ita$ @8 terminos in Regno Domini$ @9 et quod$ @10 i quia$ @11 i et fusile$ @12 significabatur$ @13 i enim$