199. XIV: Quod sic formetur virgo in uxorem, et juvenis in maritum. Hoc fluit ut consequens ex antecedentibus in hoc Capite, et in Capite priori de Conjunctione Conjugum in unam carnem. Quod Virgo fiat aut facta sit uxor, est quia in uxore sunt desumpta e marito, et sic adscititia, quae non prius in illa ut virgine fuerunt; quod juvenis fiat aut factus sit maritus, est quia in marito sunt desumpta ex uxore, quae receptibilitatem amoris et sapientiae apud illum exaltant, quae non prius in illo ut juvene fuerunt; sed haec apud illos, qui in amore vere conjugiali sunt; quod sint inter hos, qui se sentiunt unitum hominem, et sicut unam carnem, videatur in Capite praecedente, n. 178; ex his patet, quod Virgineum mutetur in Uxoreum apud foeminas, ac Juvenile in Maritale apud viros. [2] Quod ita sit, in Mundo spirituali confirmatus sum ex hac experientia; dixerunt quidam Viri, quod conjunctio cum foemina ante conjugium, sit similis conjunctioni cum uxore post conjugium; quibus auditis, uxores valde indignatae sunt, et dixerunt, "est plane nulla similitudo; est discrimen sicut inter fatuum et reale;" ad quae viri regesserunt, "estisne foeminae sicut prius;" ad quae uxores voce altiore responderunt, "non sumus foeminae, sed uxores; vos in fatuo et non in reali amore estis, quare fatue loquimini;" tunc viri dicebant, "si non foeminae, attamen estis mulieres;" et respondebant, "in primitiis conjugii fuimus mulieres, at nunc sumus uxores."