Arcana Coelestia (Elliott) n. 10047

Previous Number Next Number See English 

10047. `Et asperges super altare circumcirca': quod significet conjunctionem cum Divino Bono, constat ex significatione `sanguinis' qui {1} spargeretur super altare circumcirca, quod sit Divinum Verum, (o)de qua n. 10,026, 10,033, et ex repraesentatione `altaris' quod sit repraesentativum Domini quoad Divinum Bonum, de qua n. 9388, 9389, 9714, 9964; inde patet quod `aspergere sanguinem super altare circumcirca' sit unire {2} Divinum Verum cum Divino Bono in Domino. [2] Cum his ita se habet: supra dictum est quod in hoc capite agatur de glorificatione Humani Domini, ac in sensu repraesentativo de regeneratione hominis a Domino; quod glorificationem Humani Domini attinet, facta est illa per unitionem {3} Divini Veri cum Divino Bono; Divinum Bonum, quod est Jehovah, fuit in Domino, sicut anima a patre in homine, nam conceptus fuit a Jehovah, ac Humanum Suum fecit Divinum Verum per Divina media, imprimis per pugnas tentationum, {4} et quantum univit, tantum {5} glorificavit, hoc est, Divinum fecit; haec unitio est quae per sparsionem {6} sanguinis circumcirca altare in supremo sensu significatur; quod Dominus cum in mundo fuit, fecerit Humanum Suum Divinum Verum ac {7} univerit id cum Divino Bono quod in Ipso, et sic glorificaverit Humanum Suum, videantur citata n. 9199 fin., 9315 fin., quodque Jehovah {8} Pater Ipsius sit Divinum Bonum quod fuit in Ipso, citata n. 9194. [3] Sicut Dominus glorificavit Humanum Suum, ita quoque regenerat hominem, Dominus enim apud hominem influit cum bono per animam, quod est per viam internam {9}, et {10} cum vero {11} per auditum et visum, quod est per viam externam {12}, et quantum homo desistit a malis, tantum conjungit Dominus bonum cum vero, (c)ac bonum fit charitatis erga proximum (o)et (x)amoris in Deum, (c)ac verum (x)fit fidei; ita Dominus {13} hominem novum creat seu regenerat, nam regeneratio hominis, ut supra dictum est, fit per purificationem a malis et falsis, per implantationem boni et veri, (c)et per conjunctionem eorum; regeneratio hominis, et in supremo sensu glorificatio Humani Domini, est quae repraesentatae sunt {14} per sacrificia et holocausta, n. 10,022. [4] Sciendum est quod in holocaustis sparsus sit sanguis super altare circumcirca, similiter in sacrificiis eucharisticis, at in sacrificiis pro reatu et pro peccato sparsus est sanguis ad fundamentum altaris; per sparsionem sanguinis super altare circumcirca repraesentabatur unitio {15} Divini Veri et Divini Boni omnimoda, tam in interno quam in externo homine, et {16} per sparsionem sanguinis ad fundamentum altaris repraesentabatur unitio {17} Divini Veri et Divini Boni solum in externo homine; [5] apud regeneratos {18} fit conjunctio {19} in externo homine, secundum Domini verba apud Johannem, Qui lotus est non opus habet nisi ut quoad pedes lavetur, et mundus est totus, xii 9, 10;

`lavatio' significat purificationem et regenerationem, n. 3147, (x)9088, ita {20} `lotus' (o)significat purificatum et regeneratum; ac `pedes' significant naturale seu externum hominis, n. 2162, 3147, 4938-4952, 9406. Quod in holocaustis sanguis sparsus sit super altare circumcirca, Lev. i 5, 11, etiam in sacrificiis eucharisticis, Lev. (x)iii 2, 8, 13, (o)et quod in sacrificiis pro reatu et peccato sanguis sparsus sit ad fundamentum altaris, Lev. iv 7, 18, 25, 30, 34, v 9. @1 quod$ @2 conjungere$ @3 unionem$ @4 i et quoque conjunxit Divinum Verum cum Divino Bono$ @5 i Humanum suum$ @6 i omnis$ @7 et quod$ @8 i seu$ @9 per viam internam altered to per animam quae est via interna$ @10 i influit$ @11 quae$ @12 quae est via externa$ @13 et sic$ @14 repraesentatur$ @15 d conjunctio i and d unitio then restored conjunctio$ @16 at$ @17 conjunctio$ @18 i nec$ @19 i nisi$ @20 inde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church