Arcana Coelestia (Elliott) n. 10054

Previous Number Next Number See English 

10054. `Odor quietis': quod sit perceptivum pacis, constat ex significatione `odoris' quod sit perceptivum, de qua n. 3577, 4624-4634, 4748, et ex significatione `quietis' quod sit pax. Quid pax Divina in caelis, videatur n. 92, 93, 2780, 5662, 8455, 8665, 8722; quod `pax' in supremo sensu sit Dominus, ac Divinum procedens ab Ipso (x)afficiens bonum in caelis ab intimo, n. 3780, 8517. Quod holocaustum dicatur `odor quietis Jehovae,' est quia per holocaustum repraesentabatur unitio Divini Humani Domini cum ipso Divino, de qua supra n. 10,053 {1}; et per illam unitionem acquisita fuit pax in caelis; nam omnia inferna a Domino, cum in mundo fuit, subjugata sunt, (c)et omnes caeli in ordinem redacti, n. 9715, 9809, 9937, 10,019; inde patet unde est quod holocaustum dicatur `odor quietis Jehovae,' ut {2} pluries (m)alibi, ubi agitur de holocaustis {3} et minhah, ut Lev. i 9, 13, 17, ii 2, 9, 12, iii 5, iv 31, vi 8, 14 [A.V. 15, 21], viii 28, xxiii 13, 18; Num. xv 3, 7, 13, xxviii 6, 8, 13, xxix 2, 6, 8, 13.(n) @1 ut supra n. 10,053, dictum est$ @2 etiam$ @3 Holocausto$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church