Arcana Coelestia (Elliott) n. 10067

Previous Number Next Number See English 

10067. `Et sparges super Aharonem, et super vestes ejus': quod significet unitionem reciprocam Divini Boni ac Divini Veri {1} in Divino Humano Domini in caelis superioribus, constat ex repraesentatione `Aharonis' quod sit Dominus quoad Divinum Bonum, de qua n. 9806, {2} quod est Divinum Bonum Domini in regno caelesti, (o)de qua n. (x)9946, seu quod idem, in caelis superioribus; {3} et ex significatione `vestium Aharonis' quod sint repraesentativum regni spiritualis Domini adjuncti regno caelesti Ipsius, de qua n. 9814; et ex significatione `spargere super illos' quod sit unire, nam quod spargebatur et fundebatur super aliquem, hoc repraesentabat unitionem, sicut etiam prius, quod sanguis spargeretur super altare circumcirca, n. 10,064. [2] Quod sit Divinum Humanum Domini in caelis quod intelligitur, est quia hic et in nunc sequentibus agitur de Divino Domini in caelis, ac de unitione Ipsius cum angelis ibi, ita de altero statu glorificationis (o)Humani Domini, videatur n. 10,057, idcirco hic per `Aharonem' repraesentatur Dominus quoad Divinum Bonum in regno caelesti, et per `vestes ejus' quoad Divinum Verum in regno spirituali adjuncto regno caelesti, ita quoad utrumque in caelis superioribus; quod sit Divinum Humanum a quo illa, est quia non aliud Divinum in caelis quam Divinum Humanum Domini agnoscitur et colitur, nam Divinum, quod Dominus Patrem Suum vocavit, fuit Divinum in Ipso; quod in caelis non aliud Divinum quam Dominus quoad Divinum Humanum agnoscatur et colatur, constare potest a Domini Verbis pluries apud Evangelistas, ut ex his, Omnia tradita Mihi a Patre, Matth. xi 27; Luc. x 22:

Pater omnia dedit in manum Filii, Joh. iii 34, 35:

Pater dedit Filio potestate in omnis carnis, Joh. xvii 2:

Sine Me non potestis jacere quicquam, Joh. xv 5:

Pater, omnia Mea Tua sunt, et omnia Tua Mea, Joh. xvii (x)10:

Data est Mihi omnis potestas in caelis et in terra, Matth. xxviii (x)18:

Jesus dixit ad Petrum, Dabo tibi claves regni caelorum, (x)et quicquid ligaveris in terra, erit ligatum in caelis, et quicquid solveris in terra, erit solutum in caelis, Matth. xvi 19. [3] Quod ita sit, etiam patet ex eo quod nemo possit per fidem et amorem conjungi ipsi Divino absque Divino Humano {4}, ipsum enim Divinum, quod Pater vocatur, non cogitari potest, quia est incomprehensibile, et quod non cogitari potest, hoc non cadit in fidem, (o)ita nec in amorem, cum {5} tamen principale omnium cultus est credere in Deum, et amare Ipsum super {6} omnia; quod ipsum Divinum, quod {7} Pater, sit incomprehensibile, etiam docet Dominus, apud Johannem, Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, i (x)18:

apud eundem, Neque vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, v 37;

et quod ipsum Divinum, quod Pater, comprehensibile sit in Domino per Divinum Humanum Ipsius, apud Johannem, Qui videt {8} Me, videt {8} Ipsum Qui misit Me, xii 45 apud eundem, Si cognovistis Me, et Patrem Meum cognovistis, et abhinc cognovistis Illum, et vidistis Illum; qui videt {8} Me, videt {8} Patrem, xiv 6-11:

et apud Matthaeum, Omnia Mihi tradita sunt a Patre Meo; et nemo cognoscit Filium nisi Pater, neque Patrem quisquam cognoscit {9} nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, xi 27; Luc. (x)x 22;

quod etiam dicatur quod nemo cognoscat Filium nisi Pater, est quia per Filium intelligitur Divinum Verum, et per Patrem Divinum Bonum, utrumque in Domino {10}, ac unum non potest cognosci nisi ab altero {11}, quapropter Dominus primum dicit {12} quod omnia Ipsi tradita sint a Patre, et dein quod ille (x)cognoscat cui Filius vult revelare; quod Filius sit Divinum Verum, et Pater {13} Divinum Bonum, utrumque Domini, videatur n. 2803, 2813, 3704, 7499, 8328, 8897, 9807; ex his nunc patet quod Divinum in caelis sit Divinum Humanum Domini. Nunc dicetur quid repraesentabatur per {14} quod aspergeretur sanguis ex ariete secundo super altare circumcirca, et quod acciperetur ex illo sanguine et ex oleo unctionis, et spargeretur super Aharonem et super vestes ejus; quod significaverint unitionem Divini Veri cum Divino Bono, ac Divini Boni cum Divino Vero in {15} Divino Humano Domini {16}, patet ex illis quae supra n. 10,064-10,067 dicta et ostensa sunt; sed arcanum quod in eo latet nondum detectum est; arcanum est quod unitio reciproca fuerit Divini Boni (c)et Divini Veri, ita ipsius Divini, quod Pater vocatur, ac Divini Veri {17}, quod Filius; [6] unitio Divini Veri cum Divino Bono significatur per sparsionem sanguinis super altare, n. 10,064; haec unita significantur per `sanguinem super altari,' ex quo acciperetur, n. 10,065, et per `oleum unctionis,' per quod significatur {18} Divinum Bonum, n. 10,066; inde unitio reciproca Divini Veri ac Divini Boni {19} in (o)Divino Humano Domini significatur per sparsionem illius sanguinis, ac simul olei unctionis super Aharonem et super vestes ejus, n. 10,067 pr. Quod unitio fuerit reciproca, constat manifeste (c)a Domini Verbis in sequentibus his locis: apud Johannem, Pater et Ego unum sumus; si itaque Mihi non credatis, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quod Pater in Me et Ego in Patre, x 30, 38:

apud eundem, Nonne credis quod Ego in Patre et Pater in Me? credite Mihi, quod Ego in Patre et Pater in Me, xiv 6-11:

apud eundem, Jesus dixit, Pater, venit hora; glorifica Filium Tuum, ut etiam Filius Tuus glorificet Te: omnia Mea Tua sunt, et omnia Tua Mea, xvii (x)1, 10:

apud eundem, Nunc glorificatus est Filius hominis, et Deus glorificatus est in Ipso, et Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso, xiii 31, 32;

ex his constare potest quod Divinum Bonum Divini Amoris, quod {20} Pater, unitum sit Divino Vero, quod est Filius, reciproce in Domino; ac inde quod ipsum Humanum Ipsius sit Divinum Bonum: simile etiam significatur per quod exiverit ex Patre, et venerit in mundum, et quod eat ad Patrem, Joh. xvi 27, 28, [29:] ac quod omnia Patris Ipsius sint, Joh. xvi 15: et quod Pater et Ipse unum sint, Joh. x 30. [7] Sed haec melius capi (x)possunt ex conjunctione reciproca boni et veri apud hominem qui regeneratur a Domino, nam,ut prius dictum est, Dominus regenerat hominem sicut Ipse glorificavit Humanum Suum, n. 10,057; cum Dominus regenerat hominem, insinuat verum quod erit fidei in intellectuale hominis, ac bonum quod erit amoris in voluntarium ejus, ac inibi conjungit illa, (c)ac cum conjuncta sunt, tunc verum quod fidei habet suam vitam ex bono quod amoris, et bonum quod amoris habet suum quale vitae ex vero quod fidei; (m)haec conjunctio peragitur reciproce per bonum, et(n) vocatur conjugium caeleste, et est caelum apud hominem: in caelo illo habitat Dominus ut in Suo, nam omne bonum {21} amoris est ab Ipso, et quoque omnis conjunctio veri cum bono {22}; in aliquo proprio hominis Dominus non habitare potest, quia id est malum: haec reciproca conjunctio est quae intelligitur per Domini verba apud Johannem, In die illo cognoscetis quod Ego in Patre Meo, et vos in Me, et Ego in vobis, xiv 20;

et apud eundem, Omnia Mea Tua sunt, et Tua Mea, sed glorificatus sum in illis ut omnes unum sint, sicut Tu Pater in Me, et Ego in Te {23}, et illi in nobis unum sint, xvii 10, 21 [, 22];

[8] Reciproca conjunctio ita describitur, sed usque non intelligitur quod homo se conjungat Domino, sed quod Dominus conjungat sibi hominem qui desistit a malis, nam desistere a malis juri hominis relictum est, et cum desistit, tunc fit conjunctio reciproca veri quod fidei et boni quod amoris a Domino, et prorsus non ab homine; nam quod homo a se nihil boni facere possit, et sic (o)a se nihil veri recipere in bono, notum est in Ecclesia; hoc etiam confirmat Dominus apud Johannem, Manete in Me, et Ego in vobis; qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum; quia (x)sine Me non potestis facere quicquam xv 4, 5. [9] Reciproca haec conjunctio illustrari potest ex conjunctione intellectus et voluntatis apud hominem; intellectus ejus formatur ex veris, et voluntas ex bonis, ac vera sunt fidei apud illum, et bona sunt amoris; homo haurit vera ex auditione per auditum, et ex lectione per visum, et reponit illa in memoria; vera illa sunt vel status civilis, vel status moralis, et vocantur scientifica; amor hominis qui est voluntatis ejus, per intellectum introspicit in illa ibi, et inde eligit talia quae cum amore concordant, et illa quae eligit, arcessit ad se, (c)ac conjungit sibi, et per illa {24} corroborat se indies; vera sic ab amore vivificata faciunt intellectuale ejus, et ipsa bona quae sunt amoris faciunt voluntarium ejus; suntque bona amoris sicut ignes {25} ibi, et sunt vera in peripheriis circumcirca ab amore vivificata sicut lux ex illo igne; per gradus ut vera accenduntur ab illo igne, ita accenditur illis desiderium se conjungendi reciproce; inde reciproca conjunctio, quae jugiter perstat. [10] Ex his constat quod bonum quod amoris sit ipsum conjungens, non autem verum quod fidei, nisi quantum hoc ex bono amoris in se habet; sive dicas amorem, sive bonum, idem est, nam omne bonum est amoris, et quod amoris est hoc vocatur bonum; (m)et quoque sive dicas amorem sive voluntatem, etiam idem est, nam quod homo amat, hoc vult.(n) [11] Sciendum est quod illa quae sunt status civilis et moralis, de quibus nunc (o)dictum, se conjungant in externo homine, at illa quae sunt status spiritualis, de quibus prius, se conjungant in interno homine, et dein per internum in externo, nam illa quae sunt status spiritualis, quae sunt vera fidei et bona amoris in Dominum, et spectant vitam aeternam, communicant cum caelis, et aperiunt internum hominem, (c)ac tantum (c)et taliter aperiunt, quantum et qualiter vera quae fidei recipiuntur in bono quod amoris in Dominum, et erga proximum, a Domino; inde patet quod modo externi homines sint, qui non ea quae sunt status spiritualis simul imbuunt; et quod mere sensuales qui ea negant, utcumque apparent loqui intelligenter. @1 cum Divino Vero cp n. 10,056$ @2 i hic quoad Divinum Coeleste$ @3 i de quo etiam sequitur;$ @4 quod in coelis Divinum Humanum Domini agnoscatur, (m)constat ex Domini verbis Matth. xi 27; Luc. x 22; Joh. iii 34, 35; Joh. xv 5 Joh. xvii 11; Matth. xxviii 16 [18 intended]; Matth. xvi 19.(n) conjungi Ipsi Divino absque Divino Humano per fidem et amorem nemo potest$ @5 et$ @6 supra$ @7 i est$ @8 vidit$ @9 cognoscet IT$ @10 Divino Humano Domini$ @11 ac nemo cognoscit et recipit Divinum Verum nisi sit in Divino Bono a Domino$ @12 Before Dominus$ @13 i sit$ @14 i id,$ @15 cum IT$ @16 i in coelis$ @17 cum Divino Vero$ @18 significatur Ipsum$ @19 Divini Boni ac Divini Veri$ @20 i est$ @21 quod$ @22 ac boni cum vero$ @23 illis AIT$ @24 i sic$ @25 ignis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church