Arcana Coelestia (Elliott) n. 10106

Previous Number Next Number See English 

10106. `Et comedet Aharon et filii ejus carnem arietis': quod significet appropriationem boni spiritualis apud illos qui in internis sunt a Domino, constat (c)a significatione `comedere' quod sit appropriatio, de qua n. 3168, 3513 fin., 3596, 4745, ex repraesentatione `Aharonis et filiorum ejus' quod sit Dominus quoad Divinum Bonum ac Divinum Verum, de qua n. 9806, 9807, 10068, hic {1} in caelis, quia agitur de impletione manus, per quam significatur communicativum ac receptivum illorum ibi; ex significatione `carnis arietis' quod sit bonum interni hominis, seu bonum in internis; quod `caro' sit bonum, videatur n. 3813, 7850, 9127, et quod `aries' sit {2} bonum innocentiae et charitatis in interno, homine, n. 9991, 10,042. "(s){3} Dicitur Dominus quoad Divinum Bonum ac Divinum Verum in caelis, ac communicativum et receptivum ejus ibi, quoniam Dominus est supra caelos,est enim Sol caeli, actualiter etiam apparet illis qui in {4}caelo ut Sol; omnis etiam lux caelorum inde est; per lucem et calorem inde est praesens in caelis, et adeo praesens sicut prorsus ibi sit, nam implet caelos et facit illos. Lux ab Ipso ut Sole procedens in sua essentia est Divinum Verum, ac inde sapientia et intelligentia quae angelis; ac calor ab Ipso ut Sole procedens est Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius ibi; communicatio (c)et receptio Divini hujus Boni ac Divini illius Veri in caelis est quae significatur per impletionem manus. quod Dominus sit Sol caeli, et quod inde lux et calor in caelis, a quibus vita, hoc est, sapientia et amor angelis, videatur n. 3636, 3643, 4321 fin., 5097, 7078, 7083, 7171, 7173, 7270, 8644, 8812. (s) @1 autem Divinum Bonum ac Divinum Verum a Domino in coelis et in Ecclesia, nam$ @2 internum hominis quoad innocentiam et charitatem$ @3 This separate sheet is found in A volume IV p. 446.$ @4 coelis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church