Arcana Coelestia (Elliott) n. 10128

Previous Number Next Number See English 

10128. `Et sanctificabis illud': quod significet ad recipiendum Dominum, constat ex significatione `sanctificari' quod sit receptio Domini; quod `sanctificari' sit receptio Domini, est quia solus Dominus sanctus est, et inde quicquid procedit a Domino sanctum est; ideo quantum homo recipit bonum, et cum bono verum a Domino, quae sunt sancta, tantum recipit Dominum; (o)nam sive dicas recipere bonum et verum a Domino, sive Dominum, idem est, bonum enim {1} et verum sunt Domini, quia ab Ipso, (o)ita sunt Dominus in caelo et in Ecclesia. Quod Dominus solus sanctus sit et omne sanctum procedat ab Ipso, et inde quod recipere Ipsum sit sanctificari, videatur n. 9229, 9479, 9680, 9818, 9820, 9956, 9988, 10,069. Quod `sanctificari' sit receptio Domini, etiam patet {2} ex eo quod dicatur `propitiabis et sanctificabis,' per `propitiare' enim seu expiare significatur purificatio a malis et (o)inde (x)falsis, et simul implantatio veri et boni a Domino, n. 10,127; implantatio veri et boni a Domino est receptio Ipsius, ita sanctificatio {3}; similiter ac supra in hoc capite, Comedent illa in quibus expiatum, ad implendum manum eorum, ad sanctificandum illos, vers. 33;

per `expiatum' ibi significatur purificatum a malis et (o)inde falsis, n. 9506, (x)10,109, per `implere manum' significatur implantare {4} bonum et verum et conjungere {5} illa, n. (x)10,076, ita per `sanctificari' significatur recipere illa a Domino, n. 10,111. @1 nam bonum$ @2 constat etiam$ @3 inde per sanctificari significatur receptio illorum, seu quod idem, receptio Domini$ @4 implantare altered to ad implantandum$ @5 conjungere altered to ad conjungendum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church