Arcana Coelestia (Elliott) n. 10144

Previous Number Next Number See English 

10144. `In generationes vestras': quod significet perpetuum in Ecclesia, constat ex significatione `generationum' cum de filiis Israelis, quod sit succedens (o)in Ecclesia, nam per `filios Israelis' significatur Ecclesia, et per `generationes' successivum ejus; per `generationes' etiam significantur generationes spirituales quae sunt fidei et amoris, ita {1} quae sunt Ecclesiae; et per `in generationes' etiam significatur perpetuum, ita quoque successivum; quod per `filios Israelis' significetur Ecclesia, videantur citata n. 9340, quod per `generationes' significentur illa quae fidei et amoris {2}, n. 2020, 2584, 6239, {3} quod perpetuum et aeternum, n. 9789, ita quod successivum, n. 9845. @1 i quoque$ @2 etiam amoris et fidei$ @3 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church